Isabella I (regina Castellae et Legionis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Isabella I (regina Castellae)

Isabella Castellae (Hispanice: Isabel) etiam nota ut "Isabella Catholica" (nata in Madrigal de las Altas Torres die 22 Aprilis 1451 - obiit in Medina del Campo die 26 Novembris 1504) fuit ab anno 1474 usque ad mortem regina Castellae et Legionis.

Filia unica Ioannis II regis Castellae et secundae uxoris eius Isabellae Lusitaniae fuit. Henricus, princeps Asturiarum, frater consanguineus Isabellae, primus heres coronae Castellae erat. Usque ad nativitatem fratri Alphonsi Isabella secunda heres erat et post nativitatem fratri tertia erat.

Anno 1454 pater Isabellae mortuus est et Henricus in throno succedit. Vidua Ioannis, regina Isabella, cum infans Alphonsus et infanta Isabella in oppido Arévalo vixerunt. Regina Isabella filiam suam docuit legere scribereque.

Anno 1462 fratria ea, Ioanna Lusitaniae, filiam Ioannam genuit et Isabella Alphonsusque in domu regis revenerunt. Nobiles homines Castellae Henricum non amabant et Alphonsum in throno regis oppositi locaverunt sed Alphonsus mortuus est anno 1468. Isabella Henricum non oposuit et heres coronae a Henrico proclamata est. Henricus Isabellam Eduardo IV regi Angliae aut Ricardo fratro regis Angliae aut Carolo fratro Ludovici XI regis Franciae aut Alphonso V regis Lusitanie voluit in matrimonium dare sed Isabella Ferdinandum infantem Aragoniae elegit. Anno 1469 Isabella Ferdinandusque nupti sunt sine permissione Henrici. Anno 1470 Isabella genuit Isabellam suam primam filiam sed Henricus non est contentus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1469 Isabella Ferdinando II, regi Aragoniae, nupsit (ambo etiam Reges Catholici Hispaniae appellati sunt). Isabella et Ferdinandus habuerunt unum filium et quattuor filias:

Civitas a coniunctione personae regum Coronae Aragoniae et Coronae Castellae constituta accurate appellata est Monarchia Hispanica.

Die 2 Ianuarii 1492 post bellum decem annorum ultimam civitatem Islamicam in Hispania, Regnum Granatae, profligatum est. Postea per diem 31 Martii 1492 Reges Catholici alii Islamici et Iudaei ex finibus terrarum Monarchiae Hispanicae expulerunt.

Inter regnum Regum Catholicorum, accurate die 12 Octobris 1492, Christophorus Columbus regum mandatu Americam invenit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg