Graecia archaica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
historia Graeca
disserentibus

William Faden. Composite Mediterranean. 1785.I.jpg
Vide etiam
Ars Graeca

Pervulgatum initium historiae Graecae, ab Eusebio traditum, 776 a.C.n. est. Hoc anno prima Olympia fuerunt. Archaeologia tamen veram mutationem circa 1200 fuisse demonstravit. Antea aetas Mycenaea erat; quam Graecae archaicae aetas secuta est. Aetatis Mycenaeae cultus Graecus erat sicut et lingua, ad scribendum autem non Abecedario Graeco, sed sic dicta Scriptura Linearis B. Ars tamen eorum quasi orientalis erat.

Illo tempore Graeci permultas civitates Ponti, Aegypti, Siciliae condiderunt. Primi autem Euboei circa annum 750 a.C.n. Pithecussas Italiae constituerunt. Aliae urbes novae Massilia, Byzantium, Neapolis erant.

Graeci Lycurgum Lacedaemonibus leges dedisse dixerunt, sed firmum testimonium abest (vates Tyrtaeus, exempli gratia, numquam Lycurgi mentionem facit). Plutarchus tamen Lacedaemonium legem 'Rhetram' dicatam servavit. Haec lex illud 'Imperium et vox erit populi' et 'Primores et maiores iudicabunt' comprehendit.

Draco nomothetes primus anno 621 a.C.n. Atheniensibus leges dedit. Deinde Solon - qui archon (magistratus) 594-3 aut 592/1 erat - aes alienum colonorum solvit et iudicia populi confirmavit; sic, ut scripsit Aristoteles in libro De Republica Atheniensium, populum magne adiuvit. Herodotus Clisthenem anno 508/7 'populo favisse' dixit. Et vere tribus? Atheniensium emendavit, demos (civitates Atticas) introduxit, consilium 500 civium creavit. Multi hoc verum initium Athenarum democratiae esse adfirmant.

Regna Lydaei Croesi casa?, Persae urbes Graecas Ioniae invaserunt. Cum Graeci rebellarent, Athenienses eos adiuverunt, sed Persae nihilomius Iones anno 494 a.C.n. prope Ladem grave devicerunt. Cum autem Darius Persarum rex Athenas oppugnaret, Athenienses Persas anno 490 a.C.n. apud Marathona superaverunt. Miltiades dux erat Atheniensium; Aeschylus illius temporus tragoedus Athenarum notissimus erat.

Novus rex Persarum Xerxes iterum anno 480 a.C.n. Graeciam aggressus est. Leonidas rex cum trecentis Lacedaemonibu aliisque Graecis Thermopylas Graecam audacter defenderunt, sed proditi omnes necati sunt. Tum Athenienses prope Salamina Persas iterum vicerunt, et anno 479 a.C.n. apud Plataeas exercitus Graecus (dextra Lacedaemonibus Atheniensibusque sinistra) Persarum exercitum firme subvertit.