Roma antiqua

E Vicipaedia
(Redirectum de Roma Antiqua)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Roma (discretiva)

Forum Romanum fuit locus medius circum quem Roma antiqua crevit.

Roma antiqua fuit historica populi Romani regio, quae a Roma civitate profecta est. Condita in paeninsula Italica circa saeculum 9 a.C.n., Roma inter duodecim saecula primo in regno, deinde in republica simili oligarchiae, tertio in imperio vasto, mutata est. Europae occidentali et regioni toti circum Mare Mediterraneum imperavit. Complures autem res occasum Imperii Romani tandem fecerunt. Dimidium occidentale imperii, in quo fuit Hispania Galliaque, Italiaque, in regna separata saeculo 5 dissolutum est; imperium orientale, Constantinopole administrante, ad Imperium Byzantium spectatur post 476, tempus solitum "casus Romae" et posterius exordium Medii Aevi.

Tabula imperii Romani.

Roma antiqua saepe cum Graecia antiqua, quae multas artes Romae antiquae incendit, ut "antiquitas classica" disponitur. Roma antiqua ad progressum iuris bellique artumque litterarumque architecturaeque linguaeque in occidente contulit, et apud homines magnopere adhuc valet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Romanae pugnae
Pagina prima: Historia Romae

Regnum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Regnum Romanum
In fabulis, Roma 753 a.C.n. a geminis Romulo et Remo, qui a lupa educati sunt, condita est.

Urbs Roma a coloniis circum vadum in flumine Tibere, quadrivium commercii mercaturaeque, profecta est. Ex testimonio archaeologico, pagus Roma circa saeculum 9 a.C.n. a duobus tribubus Italiae mediae, Latini Sabinique, in Palatino Capitolinoque Quirinaleque montibus condita est. Etrusci, qui se in Etruria septentrionale antea deduxerant, imperium pro optimatibus regnatoribusque in regione ante serum saeculum 7 a.C.n. sumpsisse videntur. Specie Etrusci imperium in regione ante saeculum 6 a.C.n. perdiderunt, et id temporis, tribus pristini Latini Sabinique gubernationem restituerunt, facientes rempublicam et circumscribentes imperium regnorum.

In fabulis Romanis, Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. ab Romulo et Remo, geminis progeniebus Aeneae reguli Troiani, condita est. Romulus Remum in rixa de loco ubi situra sit urbs interfecit, et primus ex septem Regibus Romanis factus est. Itaque nomen Romae habetur ex nomine Romulo ortum esse.[1] Et in fabulis, cum urbs mulieribus egebat, Latini Sabinos diei festo invitaverunt et virgines viduas rapuerunt, efficientes ut Latini cum Sabinis admixti sint.

Tabula Romae antiquae, flavo Vallo Serviano et portis.

Res publica[recensere | fontem recensere]

Res publica Romana est periodum historiae Romae antiquae, quod ab anno 509 a.C.n., cum rex Lucius Tarquinius Superbus depositus est, usque ad annum 27 a.C.n., cum die 16 Ianuarii senatus Octaviano titulum Augusti tribuit et Imperium Romanum coepit.

Pagina prima: Res Publica Romana

Imperium[recensere | fontem recensere]

Pagina prima: Imperium Romanum

Societas[recensere | fontem recensere]

Ius[recensere | fontem recensere]

Pagina prima: Ius Romanum

Cultus civilis[recensere | fontem recensere]

Lingua[recensere | fontem recensere]

Pagina prima: Lingua Latina

Religio[recensere | fontem recensere]

Pagina prima: Religio Romana

Technologia[recensere | fontem recensere]

Milites[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Romanae pugnae

In Second Life[recensere | fontem recensere]

Antiqua versio Romae est in mundo virtuali Second Life abhinc anno 2006; ROMA, et ab avatara Torin Golding creata est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Titus. Ab Urbe Condita.