Latinitas inspicienda

Principatus Asturiarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Communitas Autonoma
Principatus Asturiarum
Vexillum Asturiarum Insigne Asturiarum
Vexillum Insigne
Collocatio Asturiae in Hispania
Caput Ovetum
Superficies
 - total
 - % Hispaniae
Positio nº. 10
10 602 km2
2,10%
Incolae
 - Toti (2011)
 - % Hispaniae
 - Densitas
Positio nº. 13
1,081,487
-%
102/km²
Gentilicius Astur, Asturianus -a -um
Statutum autonomiae 11 Ianuarii, 1982
ISO 3166-2 O

Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus

 

8 legati
6 senatores

Praeses Xaverius Fernández Fernández (Foederatio Socialistica Asturiana)
Gubernatio Asturiae


Principatus Asturiarum (Asturice Principáu d'Asturies, Hispanice Principado de Asturias, Euvenavice Principao d'Asturias) est provincia atque communitas autonoma Hispana, cuius caput est Ovetum. Numerus incolarum est 1 076 655, et 10 602 km² habet. Regio nota est ob siceram.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Flumen Astura, in praesenti Aisela, ex antiquo cuius nomine derivat toponymum "Asturiae".

Vocabulum Asturiae nomen accipit ex antiquis incolis, Asturibus, primitivis fluminis Asturae riparum incolis usque ad Romanam dicionem. Nomen Astures non solum eos Mediae Planitiei sive Cismontanos sed etiam eos septemtrionis sive transmontanos comprehendebat.

Nomen Astura, quae ante Romanam invasionem Estura sive Estula nuncupabatur, e Celtica radice stour 'flumen' ortum est. Hoc toponymum in Britannia Minore apparet, ubi Plinius de flumine Sture loquitur; hodie sunt tria flumina Stur (Anglice Stour) in Cantio, Suffolcia, Dorcestria. In Albis exitu est aliud flumen Sturia (Theodisce Stör). Etiam in Pedemontio sita erat Celtica tribus Esturi et flumen Sturia (Italice Stura). Eadem radix adhuc hodie Goedelice et Britonice in vocabulis ster et stour 'flumen' significantibus perdurat.

Historia[recensere | fontem recensere]

A primis incolis usque ad regnum Asturum natum[recensere | fontem recensere]

Romanae operationes militares per Bellum Asturicum Cantabricum gestae.
Pons Romanus Canicarum Onnensium[1][2] (Hispanice; Cangas de Onís, Euvenavice; Cangas d'Onís et Asturice; Cangues).

Primi incolae ex genere Neanderthalensium fuerunt. Eorum reliquia invenire possumus in antra quorum nobilissimum est antrum Sidronis. Primi homines sapientes sapientes speluncas ad oras habitabant, marisque cochleis vivebant. Ad conchas e saxis evellendas silicibus habile caelatis utebantur, quod modum petrarum caelandarum ars Asturiensis nominatur. Ex his hominibus multae et pulchrae animalium picturae in cavernis inventae sunt, quorum notissima est Titi Bustilli spelunca ad Ripam Saliae sita.

Cum Neolithicum in Asturias veniret, incolae regionis interiores Asturias habitare coeperunt. Etiam nunc tumula mortuorum miserabiliter spoliata passim mirari possumus. Hae gentes quae circa 3000–2000 a.C.n. vixerunt nobis parum cognitae sunt nisi ab tabulis petreis—quae dolmina nominantur—tumulisque. Hoc genus sepeliendi tota Europa videri potest.

In Aetate Metallorum gentes quae primae Astures nominanatae sunt ex Troia venisse dicebantur. Vero autem nominis origo ex flumine Astura, hodie Aisela, derivari videtur. Illo enim tempore limites Asturiarum ex Mari Cantabrico ad fluvium Durium patebant. Praesens Principatus Asturiarum a Romanis Asturia Transmontana nominatus est ut ab Asturia Cismontana ,quae nunc Legionem et Ocellum Duri provincias includit, discerneret. Illo tempore in oppidis castris nominatis Astures vivebant.

Astures libertatem servaverunt usque ad fines saeculi primi a.C.n.. Eo enim saeculo Asturia subacta est a Romanis. Casus belli fuit quod Astures adversus vicinas gentes iam olim pacatas pugnarent agrosque earum vastarent, re quidem vera quod Asturiarum copiae a Romanis vehementer exoptabantur, maxime aurum. Fama est ut ipse Augustus imperator adversus Astures Cantabrosque bellum fecit. Victi denique sunt in monte Medullio, ubi plerique se ipsos inteficere quam in servitutem se dicare maluerunt.

Cum in Asturia non multum Romanorum Instituta ac mores difussa essent, tamen ex eo tempore non pauca vestigia mirari possumus: vias, thermas, villas, inscriptiones, et cetera. Cum Imperium Romanum a Barbaris dirueretur, Visigothi Suevique in Asturias intraverunt. Ex praesentibus studiis de Barbaris in regione videtur ut eius auctoritas pauca aut minima fuit, nam regio pauper erat et minime ad humanitatem exculta.

Anno 722, Mauri, qui pleramque Hispaniam bello subigerant, Asturiis potiri temptaverunt. Victi tamen sunt in Covae Dominae proelio, ex quo novissimum Regnum Asturorum natum est.

Regnum Asturorum[recensere | fontem recensere]

Maxima Regni Asturorum extensio.
Pelagius, victor in Cova Dominica et primus rex Asturorum.

Post Visigothorum cladem adversus Mauros qui Gaditanum fretum hostiliter transiverant, multi victi ad montes Cantabricos fugerunt. Ibi cum Asturum gentibus mixti parvos exercitus qui assidue Mauros vexarent paraverunt. Hac re Mauri exercitum ad Asturiam Transmontanam mittere decreverunt et tum denique victi sunt ab exercitu Pelagii, ducis Gothi, in Cova Dominica (Asturice; Cuadonga et Hispanice ac Euvenavice; Covadonga). Hoc vero proelium forsitan certamen tumultuarium fuerit, sed animos Visigothis Asturibusque ad novum regnum roborandum dedit. Ex eo tempore parvum Christianum regnum conditum est quod defensionem adversus Mauros apud montes Cantabricos constitueret.

Primus rex Asturum Pelagius (718–737) fuit. Huic Fafila (737-739) eius filius, qui postea ab urso necatus est, successit. Post Fafilae mortem Alphonsus I (739–757), dux Cantabriae, ad regnum pervenit. Is rex bellicosus fuit et ,eo regnante, fines Regni propagari inceperunt. Propter tanta proelia magnae solitudines inter Asturum Regnum et Mauros creatae sunt, quae Terrae Nullius nomine cognitae sunt.

Huic Froila (757 -768) eius filius successit. Is quoque bellicosus fuit et continuas oppugnationes a Mauris, ab Abderramano I imperatis, sustinuit. Fama est ut Ovetum urbem condidit –nunc tamen ea urbs ex recentibus inventionibus originem Romanum habere videtur-.

Mos erat apud reges ut etiam inter familiares pugnarent ad imperium obtinendum. Froila ipse suum fratrem Vimaranum ob regni exoptandi accussationem propria manu occidisse videtur. Post Froilam a nobilibus quoque interfectum, reges inertes nominati, quia paene bellum non ullum gesserunt, regnaverunt. Hi fuerunt Aurelius (768 – 764), Silo (774–783), Mauregatus (783 – 789) atque Veremundus Diaconus (789–791).

Veremundus Diaconus successit Alphonsus II Castus, omnium regum Asturum fortissimus, qui multa proelia adversus Mauros gessit, etiam Olissiponem oppugnans. Eo regnante, sepulcrum Compostellae inventum est quod Sancti Iacobi apostoli reliquias continere dicebatur. Alphonsus iussit ut templum supra tumulum exstrueretur et locus a peregrinis ex tota Europa qui reliquias viderent frequentatus est usque ad praesens.

Huic successit Ranimirus I (842–852), qui Gallaeciam regebat. Cum tamen in Bardulia uxorem duceret, nobilis Nepotiani nomine adversum Ranimirum seditionem ad regnum obtinendum movit. Hac re cognita, Ranimirus Ovetum profectus est et Nepotianum caecatum in monasterio totam vitam inclusit. Eo tempore Normanni ex Regni oris fugati sunt post crudelia proelia et direptiones.

Ranimiro successit Ordonnus I (850–866) qui limites regni protulit atque Legionem ac Asturicam rursus incolis frequentavit. Adversus Mauros qui Regni amplificationem multum timebant pugnavit et etiam adversus Normannos.

Huic successit Alphonsus III Magnus (866–910) qui multum limites Regni amplificavit urbes condens tota Legione Castellaque, et etiam trans Durium. Sic Bracaram, Portum Cale et Conimbrigam rursus incolis frequentavit et ex nihilo Ocellum Duri, Taurum et Septimancam condidit ut limites a Maurorum impetibus tegeret. Ximenam, regio genere virginem ab Rege Navarrae genitam, in matrimonium duxit. Sex filios habuit. Cum Alphonsus e vita excederet, inter tres filios Regnum dividit. Ex quo tempore caput Regni ex Oveto ad Legionem translata est.

Reges Asturici multa et pulchra opera non tantum religiosa sed etiam publica fecerunt. Artium Asturicarum haec aetas notissima fuit, in qua monumenta praeromanica, nunc pro Patrimonio ex Humanitate habita, exstructa sunt. Artifices quoque Asturici pulcherrima ex auro gemmisque opera fecerunt, quarum caput Crux Angelorum est, quae etiam nunc vexillum Asturiarum ornat.

Aevum Medium[recensere | fontem recensere]

Post caput regni ad Legionem translatum, ulli nobiles secessiones concitaverunt ut Asturiae ab Regno Legionis dissociarentur. Notissima seditio fuit ea quam comes Gundisalvus adversus Alphonsum VII dominamque Urracam, quae Asturias in nomine Regis administrabat, movit.

In anno 1338 Ioannes I et Ioannes Gante pacem fecerunt matrimonium inter filios suos Henricum et Catharinam componentes. Ex eo tempore Regni heredes Principes Asturiarum nominantur.

Medio Aevo Institutiones Asturiis praecipuae ortae sunt, sic populae, villae conciliaque. Societas in tres ordines dividebatur: oratores, bellatores laboratoresque. Asturiani secali, farre, castaneis, ovibus, capris, suibus et ceteris vivebant.

Nova et contemporanea aetates[recensere | fontem recensere]

Saeculo XVIII ad famem minuendam maxima levamina Indici tritici tuberculorumque ex America invectiones fuerunt, quae in praecipuos ex Asturiis cultus una cum fabis se converterunt. Ad fines huius saeculi Illuminatio regionem advenit. Notissimus illustratus Caspar Melchior de Jovellanos fuit qui Asturicam oeconomiam stimulare temptavit.

Mutatio Artium Operosarum ad Asturias propter ferri carbonisque abundantiam venit. Hoc factum praecipuissimum in Historia fuit quia societatem ita mutavit ut etiam novus proletariorum ordo ortus est. Hic ordo postea per fabrum collegia tantam potentiam habuit ut etiam nunc eorum potentia manifesta est.

Anno 1808 Asturiae prima regio ex tota Hispania fuit quae bellum in Francogallos indixit. Multae et nobilissimae cohortes ad aciem missae sunt ubi magna virtute adversum exercitus occupantes pugnaverunt quoad ab Hispania depulsi sunt. Hoc saeculo incolae Asturiarum pugnas inter liberales et regiarum partium sectatores passi sunt. Omnium liberalium ducum clarissimus fuit Raphaël del Riego, qui pro libertate tamen moriens regi ad Constitutionem iurandum obligavit.

Toto saeculo industriae in regione media crescebant praecipue carbonis putei et ferri armorumque fabricae.

Saeculo XX discordiae inter fossores fabrosque et eorum dominos tantae erant ut paene quotidie pugnae seditionesque erant.

Octobre anni 1934 fossores ex Nelsi (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Nalón) Capitalisque (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Caudal) vallibus et fabri ex magnis urbibus adversus centrale imperium armati se sublevaverunt. Cum victi ab exercitu essent, Asturiani proletarii maximas coercitiones in corporibus suis passi sunt.

In Bello Civili Hispanico regio gubernationi centrali fidelis mansit praeter Ovetum et partes Occidentis. Cum exercitus Nationales nominati belli frontes fregerunt, multi milites adhuc Rei Publicae fideles in montes ad vitam servandam fugerunt ubi ducelli Franci copiis restiterunt usque ad annum 1952 in quo postremi occulti dispersique bellatores interfecti sunt.

Agitationes tamen operariorum numquam in regione cesserunt. In anno 1963 maxima secessio in vallibus centralibus orta est cuius explicationes toto orbe divulgatae sunt.

Mortuo Francisco Franco, Asturiae Communitatem Autonomam constituerunt intra decentralizatam territorialem structuram Constitutione anni 1978 statutam. Raphaël Ludovicus Fernández Álvarez, qui antehac ut Praeses Consilii Regionalis e 1978 meruit, factus est primus Praeses Principatus Asturiarum post autonomiae adoptionem. Asturiana Gubernatio Regionalis comprehensivas competentias in praecipuos campos tales sanitatem, educationem et protectionem naturae tenet. Maio 2011, Praeses Gubernationis Asturiarum Franciscus Álvarez Cascos Fori Asturiarum (Hispanice et Euvenavice Foro Asturias ; Asturice Foru Asturies) erat, cui successit Xaverius Fernández Fernández Foederationis Socialisticae Asturianae (Hispanice, Euvenavice, Asturice Federación Socialista Asturiana).

Geographia et clima[recensere | fontem recensere]

Asturiae e spatio Ianuario 2003.
Mons Auseba (Hispanice Picos de Europa, Asturice et Euvenavice Picos d'Europa) cum inconfundibili Horreolo (Hispanice Naranjo de Bulnes, Asturice Picu Urriellu et Euvenavice Pico Urriellu).

Asturiae apud Septemtrionale Hispaniae litus invenitur, inter Gallaeciam Occidente, Cantabriam Oriente, Castellam et Legionem Meridie et Mare Cantabricum Septemtrione. Mons Cantabricus (Hispanice; Cordillera Cantábrica, Asturice; Cordelera Cantábrica et Euvenavice; Cordal Cantábrico) naturalem limitem inter Asturias et provinciam Legionem Meridie constituit. Orientali in cordillera, Consaeptum Nationale Montis Auseba (Hispanice; Picos de Europa, Asturice et Euvenavice; Picos d'Europa) altissima et spectacularissima Asturiarum cacumina continet, cum maxima altitudine cacuminis Turris Cirretensis (Hispanice; Torre de Cerredo, Asturice; Torrecerréu et Euvenavice; Torrecerredo), 2 648 metra alti. Etiam inveniuntur Consaeptum Naturale Redes (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Parque Natural de Redes), saxorum calcis, Centroriente; Consaeptum Naturale Albinae-Mensa (Hispanice et Euvenavice; Parque Natural de Las Ubiñas-La Mesa, Asturice; Parque Natural de Les Ubiñes-La Mesa), Oveti Meridie; et Consaeptum Naturale Summetum[3] (Hispanice et Euvenavice; Parque Natural de Somiedo, Asturice; Parque Natural de Somiedu) Oriente. Montes Cantabrici numerosas opportunitates ascendendi, nartandi et explorandi offerunt et patent e Gallaecia Occidente in Cantabriam Oriente.

Apud Asturianum litus inveniuntur actae Silentii (Hispanice; Playa del Silencio et Euvenavice; Praia do Silencio, Asturice; El Gavieru), vicus Coticularium[4] (Hispanice et Euvenavice; Cudillero, Asturice; Cuideiru) et actae circum Planas[5] (Hispanice, Euvenavice et Asturice; Llanes), sicut Barrum (Hispanice, Euvenavice et Asturice; Barro) atque Torimbia (Hispanice, Euvenavice et Asturice; Torimbia). Asturianum clima variatius est quam id Meridionalium nationis regionum. Aestates generaliter umidae calidaeque cum praecipitationum aliquo sunt. Hiemes leviter frigidae sunt, praesertim in montibus, nive e Novembre ad Maium tectis. Et pluvia et sol regulares Asturianarum hiemum characteres sunt. Annuae praecipitationes 900 mm sunt, et augentur quanto remotior regio, cum maximo 1 800 mm in Monte Auseba (Hispanice; Picos de Europa, Asturice et Euvenavice; Picos d'Europa). Propter Asturiarum umorem et vegetationem, Principatus Hispania Viridis nuncupatur.

Ambitus naturalis[recensere | fontem recensere]

Cacuminis Anguilarii prospectus.

Asturiae et montana et litoralis communitas est, numerosas ac notas naturales inclavaturas habens, quarum aliquae procteguntur sicut Consaepta Nationalia, Naturalia ac Reservata Biosphaerae, inter quae excellunt:

Vegetatio Asturiarum[recensere | fontem recensere]

Vegetatio variata est Asturianis in montibus quia mutat secundum altitudinem. Inferioribus partibus sunt ilices et pini siccis zonis, dum robura et fagi umidis zonis. In monte sunt caesariatae caducifoliae silvae, et superius, pinophytorum silvae. Super 2000 metrorum, solum sunt prata. In parte Mari Cantabrico attacta vegetatio multum abundat et valde variata est gratia pluviarum. Consistit e caducifoliis arboribus, talibus roburibus, castaneis ac fagis, et naturalibus pratis.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Politica Principatus Asturiarum organizatio structuraque Statuto Autonomiae, e 30 Ianuarii 1982 vigente, regitur. Secundum Statutum, institutiva Principatus Asturiarum organa sunt tria: Iuncta Generalis (Hispanice; Junta General, Asturice; Xunta Xeneral, et Euvenavice: Xunta Xeral), Consilium Gubernationis (Hispanice; Consejo de Gobierno, Asturice; Conseyu de Gobiernu, et Euvenavice: Consello de Goberno) et Praeses (Hispanice, Asturice et Euvenavice: Presidente). Modus gubernationis Pricipatus parlamentarius est: Iuncta Generalis potestas legisfera est, quae, populum Asturianum repraesentans, Praesidem Principatus Asturiarum eligit. Praeses Principatus Asturiarum etiam Consilii Gubernationis, potestatis exsecutivae dux, est et Iuncta Generali coram politice respondet, quae per motionem censurae aut per quaestionem fiduciae eum e muneribus dimittere potest.

Potestas legisfera ad Iunctam Generalem, ab Asturiani populi repraesentantibus integratam, correspondet. Inter cuius munera dispensationem oeconomicam probare et Consilium Gubernationis ordinare dirigereque sunt. Iuncta integratur a 45 deputatis, quattuor annorum perihodo per suffragium universale intra repraesentationis proportionalis systema electis, in quo deputatorum assignatio in Methodo D'Hondtiana fundatur.

Ad Iunctam Generalem comitiorum resultationes fuere:

Comitia autonomica Asturiana
Factio 1983 1987 1991 1995 1999 2003 2007 2011 2012
Partes Socialisticae Operariae Hispanicae 26 20 21 17 24 22 21 15 17
Forum Asturiae 16 12
Foedus Populare/Factio Popularis 14 13 15 21 15 19 20 10 10
Laeva Iuncta* 5a 4 6 6 3 4b 4c 4e 5
Unio, Progressus et Democratia 1
Centrum Democraticum et Sociale 0 8 2 0
Factio Asturianistica 0 1d 1 0 0 0 0
Unio Renovatoria Asturiana 3 0
Totum 45 45 45 45 45 45 45 45 45

Fontes: Ministerium Rerum Internarum Hispanicum et Foederatio Asturiana Conciliorum

a) Correspondet ad Factionem Communisticarum Asturiarum,
b) Laeva Iuncta in coalitione cum Summa pro Asturiis se praesentavit.
c) Laeva Iuncta in coalitione cum Summa pro Asturiis et Viridibus Asturiarum se praesentavit.
e) Laeva Iuncta in coalitione cum Viridibus Asturiarum se praesentavit.
d) Se praesentavit in coalitione cum Unitate Nationalistica Asturiana in Coalitio Asturiana.

Heraldica et vexillologia[recensere | fontem recensere]

Insigne Asturiarum Lege 2/1984, diei 27 Aprilis, (BOPA nº 103, diei 4 Maii, regitur et eius colores Decreto 118/1984 diei 31 Octobris (BOPA nº 276, diei 29 Novembris). Vexillum Asturiarum Lege 4/1990, diei 19 Decembris (BOPA nº 6, diei 9 Ianuarii 1991) regitur.

Ordinatio territorialis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Concilia Principatus Asturiarum
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Commarcae Principatus Asturiarum

Administrative, Principatus Asturiarum divisus est in 78 concilia, ad municipia aequivalentia. Minor entitas concilio est parochia (Hispanice, Asturice et Euvenavice; parroquia), quae necessario cum parochia ecclesiastica coincidere non debet. Intra quadam parochiam possunt esse vici et oppidula.

Statutum Autonomiae etiam loquitur de possibilitate ut ordinetur territorium in commarcas. Quamquam legaliter vixdum evolutae sunt, sunt aliquae commarcales administrationes ab variis municipiis sive conciliis statutae et ad praebendas municipalis competentiae diaconias et ordinandam, ad destinandam et ad promovendam peregre commarcam. Haec sunt: commarca Flavionavia, concilia Flavionaviam[9] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Avilés), Illas (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Illas), Curvariam[10] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Illas) ac Castellum Gauzon[11] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Castrillón) comprehendens, et Commarca Nelsi (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Comarca del Nalón), Langiciatos[12] (Hispanice, Euvenavice; Langreo et Asturice; Llangréu), Sanctum Martinum Regis Aurelii (Hispanice; San Martín del Rey Aurelio, Euvenavice et Asturice; Sanmartín del Rei Aurelio), Flavianam[13] (Hispanice, Euvenavice; Laviana et Asturice; Llaviana), Casum[14] (Hispanice, Euvenavice; Caso et Asturice; Casu) ac Superscopulum (Hispanice, Euvenavice; Sobrescobio et Asturice; Sobrescobiu) comprehens.

Areas sanitariae Principatus Asturiarum.

Iuridice in Asturiis inveniuntur tres circumscriptiones comitiales, inter quas maxima est secundum numerum incolarum centralis.

Ex iudiciali aspectu Asturiae divisae sunt in districtus iudiciarios (Hispanice; partidos judiciales Euvenavice; partidos xudiciais et Asturice; partíos xudiciales) duodeviginti, cum singulis primae instantiae tribunalibus in singulis eorum capitibus.

E sanitario aspectu Asturiae areas sanitarias octo, districtus sanitarios duos, zonas basicas salutis sex et sexaginta atque zonas speciales salutis quindecim habet, secundum data Instituti Informationis Sanitariae anno 2002.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Anno 2008, Asturiae indicem fertilitatis 1,07, intra Unionem Europaeam infimum, habebat. Asturiae etiam est una minime religiosarum zonarum in Europa. Circiter 45% Asturianorum nullum deum aut nullam vim vitalem credunt.

1800 1900 1920 1950 1960 1970 1981 1991 1996 2000 2001 2002 2003 2004 2005 2006 2011
350 000 627 069 743 726 888 149 989 344 1 045 635 1 127 007 1 098 725 1 087 885 1 076 567 1 075 329 1 073 971 1 075 381 1 073 761 1 076 635 1 076 896 1 054 549

Lingua[recensere | fontem recensere]

Quamquam lingua Hispanica unica lingua publica in Principatu est, lingua Asturiana, nihilominus, lingua vernacularis in Principatu, quae, etiamsi nullo statu officiali gaudet, revera agnoscitur protegiturque a Principatu Asturiarum secundum Statutum Autonomiae et leges evolutas est.

Linguistica Asturiarum tabula (Anglice signata).

Lingua Asturiana e lingua Romanica quae e lingua Latina nata est orta est, quae erat in usu Mediaevalibus in regnis Asturorum et Legionensi. Antiquissimus cognitus huius linguae textus Nodicia de Kesos, ab anno 959, est, dum normativum documentum Asturice scriptum antiquissimum servatum anni 1085 Forum Flavionaviae (Asturice Fueru d'Avilés) est. E Transitione Democratica Hispanica, linguae Asturianae officialitas est una inter dissimilium motuum socialium vindicationes. Anno 1981 creata est Academia Linguae Asturianae (Asturice Academia de la LLingua Asturiana), Principatus Asturiarum institutum cuius propositum est linguae Asturianae studium, promotio defensioque. Numerosae societates pugnant pro tutela absoluta linguae asturianae, e.g: Contio pro Defensione Linguae Asturianae (Asturice Xunta pola defensa de la llingua asturiana), Concilium Apertum pro Tutela (Asturice Conceyu Abiertu pola oficialidá) aut Unitas (Asturice Unidá). E 2005 officializata? sunt nonnulla locorum toponyma. In praesenti sunt pauca concilia sine officializata? vernacula toponymia.

Lingua Asturiana 17,7 centesimae Asturianorum sermo patrius, dum 20,1 centesimae Asturianorum etiam est iuxta cum lingua Hispanica. Praeterea, est voluntaria studii materia alumnis primariae et optativa alumnis secundariae toto in Principatu Asturiarum. Etiam paulum in mediis communicationis est per septimanalia quae utuntur lingua Asturiana lingua vehiculari. Ultimis annis, litterae Asturianae magna evolutione gavisae sunt e motu Surdimentu nuncupato.

Praeter linguam Asturianam, inter flumina Euve[15] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Eo) et Naviam (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Navia), Asturiani Euvenavice loquuntur. Philologice, lingua Euvenavica intra linguas Gallaico-Lusitanas includitur, ut demonstrant antiqui textus hac lingua servati, ostendentes aliquas notas quae eam linguae Asturianae Occidentali appropinquant. Sicut linguae Asturianae casus, lingua Euvenavica nullo iuridico linguae officialis statu gaudet.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Asturianae oves in Monte Auseba pascuntur.

Principatus Asturiarum oeconomia campum primarium regredientem 6 centesimas facultatis laborandi occupantem cum ctenotrophia vaccina, agricultura (maizi, patatarum, mālorum), et piscatione habet. Adhuc sunt significativae? carbonifodinae quamquam non gaudent antiquo pondere.

Campus secundarius 30 centesimis facultatis laborandi utitur, intra quem ponderis sunt siderurgia, alimenta, navalia, arma, industria chemica, et apparatus vecturae. In campo tertiario sunt 65 centesimae facultatis laborandi et auget, quod est symptomaticum? ob incolarum densationem? in mediis urbibus, et est ponderis quod periegesis acquisivit in regione recentioribus annis.

Etiamsi delocalizatio industrialis communitatem prioribus decenniis percussit, reditus per capita super regnum medium crevit quoad consecutus est 19 868 anno 2006 (89,7% PDG per capita regni).

Concilia Principatus Asturiarum partem facientia debitum publicum globale 451 071 000 millionum euronum habent.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Aedificia RTPA.

Haec sunt praecipuorum mediorum communicationis aliquae in Asturiis.

Radiophonia[recensere | fontem recensere]

In privata radiophonia;

Televisio[recensere | fontem recensere]

Artifex cinematographicus tramitis TeleAsturias in conventu diurnariorum.
Televisio publica[recensere | fontem recensere]

Est centrum regionale Oveti societatis Televisión Española quod turrim telecommunicatoriam in Gamoniteiru (Hispanice et Euvenavice; Gamoniteiro et Asturice; Gamoniteiru) et varias turres reemissorias toto in Principatu habet. Hinc producitur et retransmittitur regionalis programmatio.

Anno 2006 inceptae sunt emissiones televisionis publicae autonomicae ex Ente Publico Communicationis Principatus Asturiarum dependentes. Novus trames televisificus Televisión del Principado de Asturias Hispanice et Televisión del Principáu d'Asturies Asturice, sive TPA nuncupatur quae iuxta cum Radio del Principado de Asturias Hispanice sive Radio del Principáu d'Asturies Asturice sive RPA Radiotelevisión del Principado de Asturias Hispanice sive Radiotelevisión del Principáu d'Asturies sive RTPA format.

Televisio privata[recensere | fontem recensere]
TeleAvilés sedes.

E decennio 200 producta est improvisa prosperitas in hoc medio communicationis, ubi apparuit novorum tramitum multitudo autonomico et praesertim locali gradu in Asturiis:

Est praeterea trames privatus ex Oveto totis Asturiis emittens, TeleAsturias

Interrete[recensere | fontem recensere]

Interrete est novissimum inter media communicationis socialis. In Asturiis, praeter nationales societates interretiales diaconias per rete Telefónica offerentes, est societas omnino Asturiana, Telecable, interrete, televisionem caplarem et telephonia praebens.

Diaria interretialia[recensere | fontem recensere]

Per hoc medio possibile est Asturianis diariis digitabilibus accedere inter quae sunt:


TeleCable

Tramites radiophonici interretiales[recensere | fontem recensere]

Sunt variae stationes radiophonicae solum per Interrete emittentes et Astuani ambitus quae excellunt:

Vectura[recensere | fontem recensere]

Antiqua Via Delapidata (Hispanice; Vía de la Plata) et praesens autovia A-66.

Asturiae ab Paeninsula valde separatae montanam propter prominentiam quam habent sunt. E Romanis temporibus, regio cum Media Planitie per Viam Delapidatam (Hispanice Vía de la Plata) communicata est, quae Montem Cantabricum transit et usque ad Hispalem venit, in praesenti autovia A-66. Respectu ferriviae, cum eius evolutione saeculo undevicensimo, communicatae sunt cum paeninsula reliqua, praesertim cum Legione et Santandere. In regione situs est portuum unus maximi ponderis apud Cantabricum, Muscellum[16] (Hispanice, Asturice et Euvenavice El Musel), quod diarios cursus commerciales cum Francia et Britanniarum Regno habet.

Vectura aërea[recensere | fontem recensere]

Asturiis servit Aëroportus Asturiarum (Hispanice; Aeropuerto de Asturias, Asturice; Aeropuertu d'Asturies et Euvenavice; Aeroporto d'Asturias), 40 chiliometra ab Oveto, prope Boreoccidentale litus et industrialem urbem Flavionaviam.

Asturiae Orientales etiam faciliter accessibilis est ex Aëroportu Santanderiensi (Hispanice; Aeropuerto de Santander). Recentes meliorationes in autoviario rete introductae in Santander volare et postea in Asturias autocinetum gubernare sinunt, quae attingi tempore minori quam una hora potest.

Hibernica societas aëronautica Ryanair volatus in Aëroportum Santanderiensem ex Aëroportu Francofurtensi Hagenensi (Theodisce; Flughafen Frankfurt-Hahn), Liverpolio, Eblana, Aëroportu Stanstedensi Londinensi (Anglice; London Stansted Airport) et Aëroportu Romae Ciampinensi (Italice; Aeroporto di Roma-Ciampino) moderatur.

Vectura maritima[recensere | fontem recensere]

Muscellum[17] (Hispanice, Asturice, Euvenavice El Musel) sive Portus Gigiae cuiuslibet magnitudinis naves circumvectantes accipere potest. Societates P&O, Swan Hellenic aut Hapag Lloyd quotannis Portum Gigiae inter suas optiones apud Litus Atlanticum Europaeum eligunt. Secutae areae navibus circumvectantibus in promptu sunt:

Portus Gigiae sive Muscellum.
  • Crepido Moliner: 313 metra appulsus 14 metra profundi,
  • Septimum Allineamentum: 326 metra appulsus 12 metra profundi,
  • Espigón II. Allineamentum Meridionale: 360 metra appulsus 14 metra profundi.

Haec loca magnum inspecti accessus gradum sinunt, cum praesidio praestato et navibus et viatoribus. Media urbs solum quattuor chiliometra distat et auctoritas portuaria praebet dedicatum periegeticum conexum qui sinit viatores uti occasione culturalium, gastronomicarum et commercialium opportunitatum quae Gigiae offerenda sunt.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Societatis FEVE tramen lineae C4 Praviae.

Hispanica nationalis societas ferriviaria RENFE etiam Asturiis servit; hamaxostichi regulariter e et in Hispanica intestina proficiscuntur. Praecipuae stationes regionale caput Ovetum sunt et praecipua litoralis urbs est Gigia. Praeterea, societas FEVE Medias Asturias Orientalibus et Occidentalibus coniungit. Novus cuniculus per Montem Cantabricum, Varians Paliarum (Hispanice; Variante de Pajares, Asturice et Euvenavice; Variante de Payares), in praesenti adhuc aedificatur, quae itineris tempus e Matrito in Asturias ex quinque horis solum in tres reducet, dum fit ferrivia ut adveniant tramina AVE proximo in futuro.

Laophoria[recensere | fontem recensere]

Est etiam comprehensiva diaconia laophorica a societate ALSA gesta. Quae Flavionaviam, Gigiam, Ovetum et Meres Matrito atque aliis praecipuis urbibus aliquotiens quotidie coniungit. Haec societas diaconias in Barcinonem, Salmanticam, Legionem, Valdoletum, Brigantium Flavium, Bilbaum, Hispalem, Sanctum Sebastianum, Lutetiam, Bruxellas et Nicaeam inter alias praebet.

Viae autocineticae[recensere | fontem recensere]

Autoviae Fossoriae (Hispanice ac Asturice; Autovía Minera et Euvenavice; Autovía Mineira) denominatio.

Respectu viarum autocineticarum sunt tres axes traditionales communicationis in Asturiis quos antiquae viae nationales supponebant; axis litoralis, N-632 e Luarca[18] (Hispanice et Euvenavice; Luarca et Asturice; Ḷḷuarca) in Ripam Saliae; N-634 per Libuncam, Spīnam[19] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; La Espina), Ripam Saliae ac Uncariam (Hispanice; Unquera) et axis per Gigiam, Ovetum ac Mediam Planitiem, N-630.

Hi axes mutati sunt decennii 200 et saeculo XXI primi decennii operibus sic ut omnes viae nationalis tractus e autovia Hispanica (Hispanice; autovía) in autoviam (Hispanice; autopista) transeunt et eis additus est novus axis Autoviam Fossoriam (Hispanice ac Asturice; Autovía Minera et Euvenavice; Autovía Mineira) constituens. Ecce autoviae et autoviae Hispanicae Asturiarum:

Autoviae Asturiarum
Denominatio Nomen Titularitas
A-63 Autovia inter Ovetum et Spinam publica
A-64 Autovia inter Ovetum et Vecam publica
A-66 Autovia Delapidata publica
A-8 Autovia Cantabrica publica
AS-I Autovia Fossoria autonomica
AS-II Autovia Industrialis autonomica

Cultura[recensere | fontem recensere]

Ars[recensere | fontem recensere]

Asturiae locuples legatum artificiosum possident e quo excellit architectura autochthonica Praeromanica sive Ars Asturiana cum monumentis inter quae eminent Sancta Maria in Naurancio (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Santa María del Naranco) et Sanctus Michael de Lillo (Hispanice ac Euvenavice; San Miguel de Lillo et Asturice; Samiguel de Lliño) Oveti. Quae ambae iuxta cum Fonte Incalata[20] (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Foncalada), secundum UNESCO, Hereditatis Mundanae partem faciunt.

Ars Romanica multo praesens est quia tota regio viis Iacobeis transiebatur, ubi excellunt monasterium Sancti Petri Villae Novae (Hispanice; Monasterio de San Pedro de Villanueva,' Asturice; Monesteriu de San Pedro de Villanueva et Euvenavice; Mosteiro de San Pedro de Vilanova), prope Canĭcas Onneses et Sanctae Mariae Iunci (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Santa María del Junco), Ripa Saliae.

Ars Gothica non abundat, quamquam sunt bona huius generis specimina sicut Cathedralis Sancti Salvador (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Catedral de San Salvador) Oveti.

Architectura saeculi XXI[recensere | fontem recensere]

Aliquae architecturae internationalis exempla sunt:

Pictura[recensere | fontem recensere]

Darii de Regoyos pictura "Gradus Umbrae" (Hispanice; Tendido de Sombra).

Optimus modus habendi accurati conspectus de Asturianae picturae historia est Museum Bellarum Artium Asturiarum (Hispanice; Museo de Bellas Artes de Asturias, Asturice; Muséu de Belles Artes d'Asturies et Euvenavice; Museo de Belas Artes d'Asturias) visitare, ubi sunt praecipui saeculi XX Asturiani pictores, qui sunt:

Photographia[recensere | fontem recensere]

Praecipua inter musea cum Asturianis antiquis saeculorum XIX et XX photographematibus est Museum Populi Asturiarum (Hispanice; Museo del Pueblo de Asturias, Asturice; Muséu del Pueblu d'Asturies et Euvenavice; Museo del Pobo Asturiano). Ecce clarissimi saeculorum XIX et XX photographi in Asturiis:

Ecce praeclarissimi saeculi XX photographi:

Litterae[recensere | fontem recensere]

Inter Asturianos sciptores notandi sunt:

Musica[recensere | fontem recensere]

Ascaulae Oveti nuptias animantes.

Musica et saltatio variatae sunt. Instrumentum musicum plurime proprium gaita Asturiana, gaita tribus fistulis nota, est. Quae in usu est numerosis in popularibus saltationibus et quam tympanum iuxta cum clarineto aut aliis instrumentis comitari possunt.

Repraesentativissimum traditionale Principatus carmen est tonada Asturiana.

Principatus hymnus est "Asturiae, patria cara" (Hispanice ac Euvenavice; Asturias, patria querida et Asturice; Asturies, patria querida).

Mythologia[recensere | fontem recensere]

In Asturiis creatae sunt mythologicae personae usque ad praesens persistentes. Ecce notissimae:

Sunt pulcherrimae flavis capillis nymphae prope flumina viventes. Albi lini tunicas induunt et suae vocis gratia captivant. Libidinosae sunt et attrahunt viros ad suffocandos eos aqua.

Est parvula clauda persona pileum induens. Crebro domos intrat. Ut hic non redeat, satis est ab eo postulare ut faciat aliquid quod non possit. Ob verecundiam, nunquam redibit.

Nubes et tempestates regit. Aequivalet in mythologia Asturiana Graeco Dii et Romano Iovi. Canos capellos et longam barbam habet, cappam, canum petasum induens et baculum manu habens.

Est magnus alatus serpens in intimo speluncarum loco vivens ubi thesauros custodit.

Sunt pulchrae, sed minus Xanis. Quarum pulchritudo nihil diabolici habet. Pertinent ad feminarum fascinatarum circulum quae mysteriosis in palatiis thesaurorum a Colubre custoditorum plenis vivere coguntur.

Earum corpus achariston est. Veteres sunt macro cum thorace se abundantis canis capillis opponente. Elusivum aspectum et monotonam ac deridentem vocem habent. Prope flumina vivunt.

Sunt spectra valde crebra queribunde missas aut peccatorum satisfactiones etc... postulantes. Suae familiae membra terrent.

Creberrimus est in silvis Siarium circumdantibus. Iuvant zonarum lignatores aut animalia. Est pacificum ens. Pingitur caprae pedibus et inconcinno capite quod coronant duo cornua.

Theatrum[recensere | fontem recensere]

Inter praecipua Asturiana theatra sunt:

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Fabada asturiana iam in olla parata, ubi companĭcus, scilicet salsicia capsicata, botella sanguinea et laridum, videri potest.

Asturiana coquina elementa habet quae eam erga Normannicam et Armoricanam ordinant. Notissimum ferculum est fabada Asturiana, elixatura e phaseolis (Asturice; fabes, Hispanice; alubias sive judías blancas et Euvenavice; fabas sive feixóis) facta, iuxta cum salsicio capsicato (Asturice; chorizo, Hispanice; chorizo et Euvenavice; chourizo), botello sanguineo (Asturice, Hispanice et Euvenavice; morcilla), lacca (Asturice, Hispanice et Euvenavice; lacón) et larido (Asturice; tocín, Hispanice; tocino et Euvenavice; touciño). Quae coniucta seorsum apponuntur et companĭcus (Asturice; compangu et Hispanice ac Euvenavice; compango) nuncupantur. Praeterea Cantabrici recentium piscium ac conchyliorum varietas et vitulinae ac bubulinae carnis qualitas excellunt.

Asturianus siceram in chigre sive Asturiana bibaria sicerae fundens.

Sunt amplius centum dissimilium excellentium fabrilium caseorum varietatum, e quibus cabrales notissimus est, quamquam populariores in Asturiis sunt inter alios gamŏneu (Asturice; gamonéu et Hispanice ac Euvenavice; gamonedo) et afuegalpītu (Asturice, Hispanice et Euvenavice; afuega'l pitu) cum Appellatione Originis Protecta. Si tragemata praeoptantur, traditionalissimum est oryza cum lacte (Asturice; arroz con lleche et Hispanice; arroz con leche ac Euvenavice; arroz con lleite) et casadiellae (Asturice, Hispanice et Euvenavice; casadielles), aut frictae aut in furno assae, quae sunt genus crisparum fartarum e mixtura nucum, sicut iunglandum, amygdalorum et avellanarum, quae antehac contritae, saccharo mixtae et anisato rigata sunt; etiam inveniuntur scriblita charlotta Gigiae (Asturice ac Euvenavice; charlota de Xixón et Hispanice; charlota de Gijón), carbayones (Asturice ac Hispanice; carbayones et Euvenavice; carbayóis) ac moscovitae (Asturice; moscovites et Hispanice ac Euvenavice; moscovitas) Oveti et notissimus tuccetum caeli (Asturice; tocín de cielu, Hispanice; tocino de cielo et Euvenavice; touciño de cêlo) Gradus, inter alia tragemata. Carnelevarii (Asturice; Antroxu, Hispanice; Carnaval et Euvenavice; Entroido) tempore, paratur foliolum (Asturice; frixuelu, Hispanice; frisuelo et Euvenavice; frixuelo), tragema factum e farina, lacte et saccharo, frictum pauca olei quantitate et super quod aspergitur saccharum. Etiam typica est impanata Asturiana (Asturice, Hispanice et Euvenavice; empanada asturiana).

Praecipua Asturiana potio sicera (Asturice, Hispanice et Euvenavice; sidra) est, cuius elaborationis processus et consumendi modus omnino in sociali Asturiana vita integrati sunt. Cum suis paucis alcoholis gradibus, inter quattuor et sex, sicera peregrinationes congressionesque animavit animatque et adhuc in chigribus (Asturice, Hispanice et Euvenavice; chigres) ac espichis (Asturice; espiches et Hispanice ac Euvenavice; espichas) irrecusabile typicae Asturiarum potionis munus suscipit. Ultimis annis, notabili cum acceptatione, novae expressionis sicerae et exspectata Appellatio Originis apparuere. Non obliviscenda est sicera dulcis sine alcohole, exquisita potio.

Minus integratum sed haud minoris ponderis, Occidente etiam typicum est vinum ista in zona productum, sicut vinum Canĭcarum Narcēae, quamquam Asturiae nullam Appellationem Originis de vinis habent.

Disportus[recensere | fontem recensere]

Turmae Real Sporting de Gijón vexillum, quod in sua sede sociali, Schola Mareoënsi, semper levatum invenitur.
Ovetensis gubernator Fernandus Alonso, bis campio mundi in Formula Uno annis 2005 et 2006.
Coniludium Celticum sive Tineii in campo Bargĭnae Monasterii (Asturice; Bárcena del Monesteriu, Euvenavice; Bárcena del Mosteiro et Hispanice; Bárcena del Monasterio).
Statio hiemalis Vallis Grandis et Paliares (Asturice ac Euvenavice; Valgrande-Payares et Hispanice; Valgrande-Pajares).

In pediludio, praecipuae Principatus turmae sunt: Gigiensis Real Sporting de Gijón, quae quadraginta tempora in Prima Divisione (Hispanice; Primera División) fuit et sex Europaeas participationes, unum Ligae subcampionatum et duo Scypha Regis habet et in praesenti in Secunda Divisione (Hispanice; Segunda División) militat; et Ovetensis Real Oviedo quae per 38 tempora in Prima Divisione militavit et unam Europaeam participationem, tres tertios locos in Prima Divisione habet et praeterea est unica Asturiana turma titulum officialem, Scyphum Secundae Divisionis anni 1985, assecuta et nunc in Secunda B (Hispanice; Segunda B) militat. Aliae quattuor turmae in Secunda Divisione lusere: Flavionaviensis Real Avilés Club de Fútbol (per 14 tempora), Langiciatiana Unión Popular de Langreo (per 8 tempora), Merensis Caudal Deportivo (per 7 tempora) et Flavionaviensis Club Deportivo Ensidesa (per unum tempus). Principatus a Selectione Pedilusoria Asturiana (Asturice; Seleición Asturiana de Fútbol, Hispanice; Selección de Fútbol de Asturias et Euvenavice; Selección de Fútbol d'Asturias) repraesentatur.

In canistriludio, praecipua turma in praesenti Ovetensis Oviedo Club Baloncesto est. Antea eminuit Gijón Baloncesto, turma quae fuit per quattuor tempora in maxima categoria, Liga ACB.

In manufollio, Asturiae sunt cunabulum magnarum lusorum inter quos fratres Albertus Entrerríos ac Radulphus Entrerríos aut Flavionaviensis Ruben Garabaya, omnes ei absolute internationales.

Ecce praesentes Asturianae turmae maximis in suorum respectivorum disportuum categoriis certantes:

Individualiter excellunt in Asturiis Ovetensis gubernator Fernandus Alonso, bis campio mundi in Formula Uno annis 2005 et 2006. Etiam in cursu autocinetorum memorandi sunt gubernatores tales Albertus Hevia, Hispanicus certaminum autocinetorum asphalticorum campio annis 2004 ac 2010 et subcampio annis 2005 ac 2007; Iosephus Antonius López Fombona aut Daniel Alonso. Etiam eminet birotarius Samuel Sánchez, clipeus aureus Olympicus in Olympiis Aestivis Pechini anni 2008 in birotatione viaria, et Iosephus Ludovicus Rubiera.

Disportivus eventus popularissimus et in Asturiis et reliqua in Hispania est Descensio Internationalis Saliae (Asturice; Descensu Internacional del Seya et Hispanice et Euvenavice; Descenso Internacional del Sella), piraguismi probatio cum variarum nationum participibus et quotannis in finali fluminis Saliae tractu, inter Rotundas[21] (Asturice; Les Arriondes et Hispanice ac Euvenavice; Arriondas) et Ripam Saliae, primo die Saturni e decennio 194 habita. Hoc cum eventu initium habet Hebdomas Internationalis Piraguismi Asturiarum (Asturice; Selmana Internacional de Piragüismu n'Asturies, Hispanice ac Euvenavice; Semana Internacional del Piragüismo en Asturias), quae desinit cum Descensione Internationali Carum (Asturice; Descensu Internacional del Cares et Hispanice et Euvenavice; Descenso Internacional del Cares).

In Asturiis sunt quoque autchthonici disportus magna amatorum quantitate. Inter quos maximi ponderis sunt coniludium Asturicum (Asturice ac Hispanice; bolos asturianos et Euvenavice; birlos asturianos) de quo coluntur varia genera; cuatreada, batiente, palma sive birle et Celticum sive Tineii etc...

Praeterea, memorandi sunt disportus hiemales et montani. Asturiae stationem hiemalem et montanam Vallem Grandem et Paliares (Asturice ac Euvenavice; Valgrande-Payares et Hispanice; Valgrande-Pajares) habent, quae est una e primis stationibus nartatoriis Hispanicis, anno 1954 inaugurata, et quae 21,5 chiliometra itinerum narticorum possidet plus septem chiliometra cursus campestris nartatorii. Praeterea Martio 2007 inaugurata est statio hiemalis Fontes Hiemis (Asturice; Fontes d'Inviernu, Euvenavice; Fontes d'Inverno et Hispanice; Fuentes de Invierno) cum quindecim itineribus narticis 8 764 metra longa.

Sollemnia[recensere | fontem recensere]

Virginis Covae Dominicae (Asturice; Virxe de Cuadonga, Hispanice; Virgen de Covadonga et Euvenavice; Virxe de Covadonga) in suo specu.

Sunt numerosae peregrinationes (Hispanice; romerías et Euvenavice; romaría sive romaxe), Asturice fiestes de prau sive folixes nuncupatae quia, ob magnam viculorum quantitatem iuxta cum naturae characteribus, pleraeque peregrinationes in pratis fiebant, et, quamquam earum numerus deminuit et earum loca bituminata sunt, adhuc sunt ratio ut eae visitentur.

Memorandus est Descensio Internationalis Saliae (Asturice; Descensu Internacional del Seya et Hispanice et Euvenavice; Descenso Internacional del Sella), primo die Saturni Augusti post diem secundum eiusdem mensis inter Rotundas[22] (Asturice; Les Arriondes et Hispanice ac Euvenavice; Arriondas) et Ripam Saliae celebrata cum cursu 20 chiliometra longo, festum utilitatis periegeticae internationalis (Hispanice; interés turístico internacional) declaratum. Declarata sunt utilitatis nationalis Navense Festum Sicerae (Asturice ac Hispanice; Festival de la Sidra et Euvenavice; Festival da Sidra), Dies Asturiarum Gigiae (Asturice; Día d'Asturies en Xixón, Hispanice; Día de Asturias en Gijón et Euvenavice; Día d'Asturias en Xixón), Naviensis Descensio Natatilis Riae Naviae (Asturice; Descensu a nadu de la ría del Navia, Hispanice; Descenso a nado de la ría del Navia et Euvenavice; Descenso a nao da ría del Navia), Luarcense Festum Nostrae Dominae a Rosario (Asturice; Fiesta de Nuestra Señora del Rosariu, Hispanice; Fiesta de Nuestra Señora del Rosario et Euvenavice; Festa da Nosa Señora del Rosario), Planense Festum Virginis Ducis (Asturice; Fiesta de la Virxe de la Guía, Hispanice; Fiesta de la Virgen de la Guía et Euvenavice; Festa da Virxe da Guía) et Ovetensis Dies Americae in Asturiis (Asturice; Día d'América en Asturies, Hispanice; Día de América en Asturias et Euvenavice; Día d'América en Asturias).

Institutionaliter, Communitatis Autonomae festum officiale die 8 Septembris, etiam festum Virginis Covae Dominicae (Asturice; Virxe de Cuadonga, Hispanice; Virgen de Covadonga et Euvenavice; Virxe de Covadonga) celebratur. Haec dies Dies Asturiarum (Asturice; Día d'Asturies, Hispanice; Día de Asturias et Euvenavice; Día d'Asturias) anno 1984 proclamata est et habet diei festi regionalis characterem, quamobrem est dies haud profestus. Cuius celebratio quotannis dissimili in loco a Consilio Gubernationis Principatus Asturiarum determinato fit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Principatus Asturiarum spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Principatus Asturiarum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Universale Hofmann
  2. Toponymia Asturiana
  3. Toponymia Asturiana
  4. Toponymia Asturiana
  5. Toponymia Asturiana
  6. Toponymia Asturiana
  7. Toponymia Asturiana
  8. Toponymia Asturiana
  9. Orbis Latinus Graesse
  10. Toponymia Asturiana
  11. Vicipaedia Hispanica
  12. Vicipaedia Hispanica
  13. Vicipaedia Hispanica
  14. Toponymia Asturiana
  15. Celtiberia
  16. Toponymia Asturiana.
  17. Toponymia Asturiana
  18. Toponymia Asturiana
  19. Toponymia Asturiana
  20. Vicipaedia Hispanica
  21. Toponymia Asturiana
  22. Toponymia Asturiana