Carrilana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Curriculum in feria in Minnesota

Carrilana (-ae, f.) (Hispanice) est ludicrum vehiculum quod pueros pagorum per clivos descendere propter solum proprium pondus sinit. In principio, carrilanae in quattuor tabulis cum rotis ligneis aut cum volutationibus autocinetorum plaustorumve consistebant. Interiecto tempore, lignei axes rotaeque bonae naturae ligni cum adiposae unctionis systemate ac pneumaticae gummis tegumine ad consequendam maiorem adhaerentiam facti sunt, et carrilanis quoque metalla in compagibus adita sunt. Decenniis recentioribus, novum certaminis genus carrilanarum apparet, ubi lignei axes rotaeque cummeis rotis cum volutationibus et ferreis compagibus substituuntur. Quamobrem haec certamina "Rotarum cummearum sive exlegis generis" nuncupantur. Quod in principio velut puerilis ludicri, genus in unum artium athleticarum spectaculum evolvit, quod permultos participes in Gallaeciam attrahit.

Carrilana
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!