Sappho

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sappho (discretiva)

Alcaeus et Sappho, a "pictore Brygos," pictore Attico, saeculi V a.C.n. ficti
Sappho et Alcaeus, a Laurentio Alma-Tadema anno 1881 ficti

Sapphō (-ūs, f.) (Attice Σαπφώ [sapːʰɔː]; Aeolice Ψάπφω [psapːʰɔː])[1] Lesbi nata circa annos 630 a.C.n. ad 612 a.C.n., fuit poetria lyrica Graeca, conditrix et caput scholae poeticae. Antiquitus laus eius magna fuit[2], hodie vero pauca carmina eius exstant. Mortua est circa 570 a.C.n., postquam, uti fertur, spreta a quodam Phaone se de Leucadis insulae litore praecipitavit.

Quamquam carmina Sapphus temporibus antiquis admirationi fuerunt, maxima eorum pars nunc perdita est, reliqua misere mutilata tantum ad nostram aetatem delata sunt. Nihilominus Sappho laude sua non caret.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sappho Eresi in pago Lesbiaco sub Zephyro sito circa annum anno 630 natam docet Suda illud lexicon Byzantinum (σ 107), cum reliqui omnes scriptores eam Mytilenaeam dixisse videantur, quae urbs erat caput insulae. Neque tamen hi auctores non congruerent, si modo Sappho Eresi nata vitam Mytilenis degisset. Non autem praetermittendum est nonnullos praeter Sappho Mytilenensem alteram Eresinam introduxisse, quae meretrix fuisset.[3]

Floruisse eam Olympiade XLII (612–609) Suda perhibet, anno vero Olympiadis XLV (599), cui Hieronymum sequi libeat.[4] Sappho exulem in Sicilia ab anno 604/603 usque ad annum 596/595 marmor illud Parium tradit. Cuius exilii ipsa in fragmento quodam mentionem facit, quod tum Gamoroi, agrorum ditissimi viri, Syracusas imperio rexissent.[5]

Quod exilium fortasse debitum est Cercylae marito Andro ex insula orto, ditissimo homini, quem alii inter principes urbis fuisse volunt, cum alii hunc maritum omnino fictitium et a comicis ad obumbrandam Sapphus memoriam inventum malint, quasi nomen et patria eius nihil nisi "caudam viri" significaverit. Quod si ita fuisset, liceret etiam famam divitiarum eius in dubio ponere.

Ex aliquibus carminibus nuntii exstant de eius familia: in fr. 132 V., enim, ea loquitur de filia, Cleide nomine, quae idem Sapphus matris nomen habuisset.[6]

Mihi est pulchra puella,
pulchra ut flosculus aureus,
Cleis amata.
Pro qua ego nec Lydiam totam,
nec amabiles [Sardes] mutem.

Ad tenera ligamina affectuum cum filia est relatum fragmentum 98 a V. ipsique dedicatum:

... quae me genuerat dicebat
sua aetate
magnum ornamentum esse
taeniam purpuream
comae intextam,
et quae flavior erat
quam taeda accensa,
illi se accomodare calyculorum sertum.
Nunc volunt Sardium mitram variam ...
sed ego, Cleis, nescio unde mitram intextam
ipsa possis habere.

Filiam, quae mitram Lydiam ab ea petit ut capillos sibi cingat, Sappho, quae nescit quomodo hanc reperire possit, ipsa admonefacit quid mater sua ei dixerit, nempe temporibus suis puellae fasciam purpuream satis esse vel, si flava esset, florum sertum, ut se ornaret.

Praeterea, ab auctoribus, aliis fragmentis insuper probatis, certiores facti sumus de tribus fratribus, quorum ad maximum natu, Charaxum nomine, Sappho carmen (fr. 5 V.) faustum boni itineris dicavit ad exemplum τοῦ προπεμπτικοῦ conformatum:

Cypris ac Nereides, facite ut frater
mihi huc revertat sine detrimento et quod
cor eius expetit,
ut accidat.
Ac facite ut deleantur
errata illorum temporum ac fiat ille
carissimis suis laetitia, calamitas
inimicis,
... ac velit honore afficere sororem,
et odioso dolore.

Ut vero Herodotus auctor est (II 134-135, et alii), Naucratim poetriae frater in Aegyptum revertebat, quo mercaturae agendae causa se contulerat, vinum Lesbium apportans (atque illic meretricem amare coepit, Doricham, per errorem ab Herodoto nomine Rodopim commemoratam, magno pretio ab ipso redemptam). Quod laetitiae mentionem facit erga amicos ac consequenter calamitatis in inimicos, non solum hoc iterum proposuit Graecae culturae τόπον (vide Od. VI, 182-185), sed etiam ipsum pertinere potest ad definitum munus Lesbi in rebus publicis, ubi Sapphus familia vivebat.

Quocumque res est, in hoc carmine mulier se praebet anxiam et sollicitam pro fratre eiusque bona fama. Quod ad Laricum attinet, fratrem minorem, eum cognoscimus vini inter pocula fuisse ministrum Mytilenaeis in Prytaneo, quod munus solitum fuit reservari adulescentibus maiore genere natis[7]; exigua vero possidemus de tertio fratre Erigyo, cum nullibi aliud quidquam occurrat nisi nomen; utcumque res ceciderit, quaestio vinculorum familiarium intrat evidenter in poeticam Sapphus. Nihil aliud quam nomen scimus patris, quem veri simile est Scamandronymum vel Scamandrum[8] esse appellatum, licet alii alia tradiderint nomina. Quod ad eius attinet corporis aspectum, nullum testimonium demonstrat Sappho ut formosam feminam; in papyro quodam[9] legitur «illam miserandam aspectu fuisse ac foedissimam vultu et fusciorem et statura vere parvam»; sed nuntius hac sub luce ita explicari potest, quod ei, ut fabulae narrabant, homines non placerent, amore vero infelici adiuncto Phaonis.

Ut a fabulosis memoriis accepimus maiorum, mortem ipsa sibi conscivit: nam amore exarsa pulcherrimi Phaonis (fabulosi viri inter coetum Aphrodites), cum eius amori non respondisset, ex Leucadis petra praecipitem sese dedit, quo ex loco, tamquam ad symbolon, si quis aegritudinem cordis vellet oblivisci, se iaciebat[10]. Vocabulo θίασος (quod nullo loco exstat in fragmentis Sapphus nobis notis), mulierum coetus, in quibus ad puellarum educationem quae attinebant gerebantur, indicari solent; hi puerorum societatibus congruebant, puerorum educationi deditis; Spartae maxime antiquae scholae quem ad exitum pervenerint manifestius permanet: hominum συσσίτια, puerorum educatio, Artemidis Orthiae cultui initiatio, κρυπτεία famosa. In ipsa Lesbo Alcaei etaeria versabatur, optimatium scilicet principum conventus, qui intra res conviviales civilia argumenta contra tyrannidem una commorati disceptabant.

Quod differt a virorum sodaliciis, in thiasis mulierum religiosus cultus singularem habet gravitatem: nam adhibetur cultus muliebrium divinitatum, scilicet matrum dearum, sed etiam cultus cum agri cultura conexi, quae propria muliebris industriae esse recipiebatur. Nihil restat nisi pro certo adsentire quanta quidem nuntiorum sit inopia circa istos circulos: «Feminarum mundus e visu nostro se eripit: nam primorum hominum observatores quasi soli viri erant, qui ad feminarum ritus accedere vetabantur». Si volumus agnoscere quasnam partes egerit thiasus Sapphicus una possumus idem sentire, quod strictis verbis Merkelbach breviter delineavit:

«Nostra aetate opinio vulgo acceptior est Sappho tali communitati iuvenum feminarum praefuisse; adulescentulae ante matrimonium partem in ipsa capiebant, eruditionis ac nuptiis preparationis iter per aetatem perficientes; quae ut primum nuptae, a consociatione se separabant. Disciplina, quae edocebatur, ad opera muliebria eorumque usum attinens, bonae educationis musicorumque doctrinam comprehendebat».

Quae summa rerum nos adducunt ad argumentum recipiendum de puellarum circulo admodum nota sunt:

  1. Coetus eiusmodi in aliis Graeciae regionibus adsunt.
  2. Sappho, ut ex fragmentis constat, in mediis puellis semper praefuisse videtur quae a coetu continenter ineunt et exeunt. A coetu disiunctio plerumque in idem tempus ipsis incidit nuptiarum.
  3. Lesbi alii quoque thyasi puellarum fuerunt. Inimicissimae Sapphus fuisse videntur Gorgo et Andromeda; ab invectis in hanc
    Quae rustica puella te fascinat?
    Rudem vestem induit,
    stolam componere nescit
    ad talos
    (fr.57 V.1)
    argui potest puellis discendum fuisse quomodo vestis tolleretur; Sappho adversariam in hoc reprehendebat, quod vero usus elegantissimos docere nesciret.
  4. Lesbius amor magis intellegi fit hoc in rerum prospectu positus. Amor, enim, est inter quae iuvenes atque puellae in suis ipsorum sodaliciis discebant.

Quibus rebus indicatis, effici cogique licet Lesbi puellas in societatibus se congregavisse. Verum Sapphica carmina ponunt quidem statum rerum, quae paene omnes facile comprehensibiles fiunt, coniectura de femineo circulo recepta.

In quodam fragmento (150 V.) Sappho ipsa quid vere circulum suum esse oporteat cum ignominia notat: «nefas est enim in domo Musis visitata lamentum esse, haec nos non decent».

Verisimile est admonitionem hanc filiae directam fuisse et de ipsa et de discipulis pertinuisse definitionem, quae eius in domo chorum, cantum aliasque artes, quibus Musae divino efflatu preerant concitantes, addiscebant.

Discipularum Sapphus circulum frequentantium nonnulla nomina cognoscimus: Archeanaxa, Arignota, Atthis, Dica, Eirana, Gyrinno, Megara, Mica, Telesippa. Hae designantur "ἐταῖραι" in Suda, id est "comites, sociae" (sed ipsum vocabulum ἐταῖρα apparet in fr. 160 V., puellis ipsis stricte ralatum, quibus privilegium erat opus eius poeticum esse dedicatum; hae etiam a Ionia veniebant.

His puellis, quae etiam ad vitam coniugalem ineundam se parabant, praescriptiones impertiebantur ad pulchritudinis artem et elegantiae et blanditiarum pertinentes (ut etiam fr. 150 V. demonstrat, supra memoratum); in alio carmine (fr. 58 V.), amare se profitetur pulchritudinem, quae intra parietes thiasi concipiebatur ut virtus ex omnibus praecipua:

sed ego amo suavitatem (ἀβροσύναν) ... hoc et mihi
splendorem amor solis sorte dedit et pulchritudinem
.

Ceterum, ingenii muliebris virtutes, pulchritudinem, illecebras, urbanitatemque scilicet scimus se ipsas esse rationes, quapropter mulieres irent in matrimonium et a viris potius eligerentur quam laborem familiarem discere atque administrationem familiae; «in eligendas uxores, viri, ut erat etiam in fabula Paridis, alliciebantur magis donis Veneris conversi quam lunonis vel Minervae. Lesbi nempe hoc persuasum erat: non forte in Trium dearum Lesbiarum fano edita esse pulchritudinis certamina feminis nec forte mulieres Lesbias, a temporibus remotis, cultas esse et honoratas; in Iliade, ut Achilles deponeret iram iterumque ad pugnam rediret, Agamemnon ei promittit, inter alia dona, mulieres ipsas Lesbias».

Attamen, non solum Lesbi erant societates feminarum: etiam Spartae agebant coetus puellarum virginumque adultarum, quae consuetudinem iungebant cum aliis eiusdem sexus, ut de carmine liquet "partenio del Louvre", quod dicitur, Alcmanis Lacedaemonii poetae.

Amorem ceterum homosexualem exercebant etiam alii thiasi Lesbi, sicut liquet a mentione facta de re Atthidis, quae olim a Sappho amata deinde in societatem transiit Andromedae, quae ipsa «rustica» in fr. 57 V. supra relato est appellata.

Notiones omnes funditus insitae ab artis sapphicae creatione emergentes circa aliquot valores praecipuos versantur, quae fundamenta quoque solida vitae in tyaso constituunt: Sapphus summa res est amor; sed eros est sibi fulcrum, «definita, irrepetibilis species perfectae vitae...: essentialis elegantia arcanae ac tenuis venustatis, gratiae exquisitae, a Sappho expressae velut propria verborum tabella pictoria: naturae imaginibus, floribus, luculis et locis amoenis, saltationibus, scaenis vitae communis, coronis, et insuper rebus sumptuosis, vestibus, capitis teguminibus, calceolis, monilibus, elegantia in quolibet gestu, in oculis libidine; nonnulla carmina nocturna describunt extraordinaria ac magica vi perfusa».

In hoc mundo suavitatis ac virtutum (cfr. fr. 58 V., in quo poetria affirmat tamquam sibi propositum se ἀβροσύνην amare, scilicet quidem "suavitatem"), aliquot themata possunt agnosci, quae ad varia temporis momenta attinent vitae tyasi: quibus ex eiusmodi momentis unum erat discessus unius cuiusque puellarum a Sappho, quae, adulta iam aetate, a coetu se separabant, quia matrimonium inibant; namque accidit ut "amor in tyaso adhibitus non suaviter protesum sit ad coniunctionem aeternam, sed is conscius sit se esse precarium".

Haec est ratio qua conceptio, quam Sappho habet amoris, inter duos nutat polos: hinc illud indulgere cum gaudio voluptatibus momenti cuiusdam ac summae et attonitae admirationi ante valorem elegantiae, cuius uno tempore perfectio et signum precarium carpuntur; hinc autem cruciatus atque anxietas, animi affectiones istae persensae quoad ad corpus pathologiamque pertinet, cum inevitabilem animadvertitur tabescenti angore esse dissolutionem pulchritudinis, amoris, personae amatae, non iam praesentis.

Itaque, id quod Amorem describit ac lineis denotat, hoc dialecticas repugnantesque inter se proprietates adsumit, verbis novis expressas vel vocabulis, quae tum iam pridem vigebant, sed a Sappho iterum usurpata modo quam vere inaudito; nexus oxymori, qui amorem creaturam «dulcem et amaram» (γλυκύπικρον, 130 V.) diiudicat, exemplar est ineditum, cum vero vox composita λυσιμέλης (v. 2 in eodem fragmento), ad verbum recuperandum iam Homericum, sed ad somnum relatum, amori aptatur, sicut iam Archilochus fecit (196 W.); praeterea verbum δονέω "quassare, agitare" (sed etiam τινάσσω, quod legimus in fr. 47 V.) adhibitum apud Homerum ad devastantem impetum venti denotandum, a Sappho translatis verbis usurpatur, ut amoris parem exprimat effectum, quemnam ipse in impotenti hominis animo facere possit.

Cum unaquaeque discedat puellarum a coetu, hoc efficit ut illae atque earum affectus deponendi sint magistrae, licet invitae: tum via memoriae interest, quae vacuum ut suppeditet, prout tam longe absint corpora, exstat necessaria; in extrema parte fr. 16 V. Sappho meminisse dicit «Anactoriae non praesentis».

Amor Sapphicus communibus virtutibus adversatur ethicae dominantis (equitibus, peditibus, navibus, etc.), non solum quippe virtus muliebris, quae intra orbem virilem dominantem liberum suum petit spatium, sed etiam quod, aliter ac amor heterosexualis, propinquitate corporis potest amati carere, etiamsi sub doloris et maeroris periculum, per compensationem quae constat per memoriam, qualem formam "alteram" propinquitatis animi ad corpus amatum. Contra ac respicimus in Helena, ab Aphrodite coacta ut Paridem sequeretur, virum filiamque deserens, Sappho vellet solum videre (ἴδην, 16 V., 18) amabilem incessum Anactoriae, cuius contra nihil ei manet quam memoria: "ut in heroum et virorum cultura memoria est quod aeternam efficit herois virtutem, sic in muliebri orbe Sapphus memoria est quod sensum animi fixit in perpetuum, in puncto temporis retinens".

Inter thiasum et externam societatem adest trames, qui e genere epithalamii constat, cuius cantus pompam nuptialem comitabatur, domum versus sponsi procedentem, verbis faustis, saepe facetis, felicitatis et prosperitatis pro coniugibus, qui laudum etiam destinatarii fiebant.

Epithalamium autem ad externa coetus mulierum convertit, qui etiam coram platea audientium largiore nunc facta spectaculo se exhibet.

Argumentum enim propositum, metrica, musica, mentiones leviter lascivae, allocutiones graves: denique haec carmina origines populares habent, sed Sappho attingere ab docto genere scire demonstravit, cum in amplo fragmento 44 V. Andromachae et Hectoris de nuptiis narrat, pentametris eolicis, hoc cum sit metrum poeticas Homeri aptum continere formas; poetria optime meruit de carminis nuptialis genere in duobus aliis fragmentis, strophis sapphicis compositis:

Tendimus enim ad nuptias.
Hoc bene etiam tu scis, sed quam primum
virgines mitte foras, di ...
habeant...
... viam magnum ad Olympum ...
(27 V).

Testimonia[recensere | fontem recensere]

  1. ut poetria se ipsam nominat in carminum fragmentis
    • 1 D. (Anthologia lyrica Graeca ed. Diehl) = 1 apud Lobel-Page, v. 19f: τίς σ' / ὦ Ψάπφ' ἀδικήει;
    • et 96 D.(= 94 LP) v. 5: Ψάπφ', ἦ μάν σ' ἀέκοισ' ἀπυλιμπάνω.
  2. E. g. apud Antipatrem Sidonium, qui Sappho eodem modo poetrias alias superare iudicat quo alios poetas Homerus (Anthologia Palatina 7,15).
  3. Athenaeus, XIII 596 b; Aelianus Var. Hist. XII 19; Suda σ 108.
  4. Cuius fons est Eusebius Caesariensis.
  5. Fr. 98 b, 8 V.
  6. Ovidius Heroid. 15, 70; POxy XV 1800, fr. 1, 14; Suda, s.v.
  7. Athenaeus Var. Hist. X 425; Eustathius ad Iliad. 1280.
  8. Herodotus II 135, Aelianus Var. Hist. XII 19, Suda σ 107.
  9. POxy XV 1800
  10. Cfr. Anacreontis fr. 94 G.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et commenta[recensere | fontem recensere]

Studia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg