Latinitas bona

Lugdunum Batavorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Lugdunum (discretiva)

Rhenus Vetus et aedificia familiarum nobilium
Horatius

Lugdunum Batavorum (Batavice: Leiden) est urbs apud litora Batavica, in cuius regione quondam castra Romana sita erant.

Medio Aevo comites Hollandiae ibi fortificationem sive arcem antiquam vulgo dictum Burcht fecerunt. Postea, in saeculo sexto decimo, anno 1574, milites Batavici in bello contra Hispaniam urbem liberaverunt. Etiam nunc ea liberatio Lugdunensibus die 3 Octobris celebratur. Ipsi cives Leidens Ontzet celebrationem appellant et multae fabulae de oppugnatione narrantur; princeps Urbis, Petrus Hadriani filius Van der Werff, suum bracchium ieiuno populo offere velit.

Etenim, est civitatis Lugduni Batavorum academia, veterrima in Hollandia, cui proverbium est "Academia Lugduno Batava Praesidium Libertatis". Wilhelmus Praetor Primus eam urbi donavit post liberationem in anno 1575. Iuliana Beatrixque reginae, atque Wilhelmus Alexander rex Lugduni studia fecerunt. Academia celebratioque liberationis Lugduni per omnem Bataviam clarae sunt. Biblioteca universitaria Lugdunensis celeberrima est propter multitudinem et varietatem librorum. Universitas Lugdunensis est fortissima in astronomia et medicina, sed et aliis disciplinis scientiae fortiter praestat. Gymnasium Lugduno-Batavorum numero antiquissimarum scolarum Neerlandiae adscribitur.

Alia aedificia miranda sunt: arx antiqua, aedificium Academiae, ecclesia Petri, ecclesia Pancratii, curia, duae portae, complura musea, theatra. In civitate Lugdunensi cum surburbibus connexis habitant circa 270.000 cives (2004); in finibus communitatis Lugdunensis 117,914 incolae sunt (2011).

Nomen Lugdunum Batavorum urbi datum est in Aevo antiquitatis renascentis. In Imperio Romano civitas non iam erat.

Cives clari[recensere | fontem recensere]