Libertus
E Vicipaedia
Libertus est qui prior servus, postea manumissus vel liberatus est. Omnes culturae humanae quae servis usae sunt, libertis providebant.
Index |
[recensere] Liberti apud Romanos
Libertus apud Romanos fuit servus post manumissionem, qui nihilominus domino priori, suo patrono,etiam tum subiectus erat; libertus tunc fuit cliens, et officia nonnulla praestare debuit, exempli gratia cotidie dominum convenire et ei suffragiis adesse. Filii tandem libertorum fuerunt cives cum omnibus civium iuribus.
[recensere] Liberti clari aut potentes
Quamquam fuissent humili natu, nonnulli liberti gloriam et potentiam adepti sunt:
- Marcus Tullius Tiro, Marci Tullii Ciceronis secretarius, qui notas Tironas invenit, i.e., stenographiam.
- Tiberius Claudius Narcissus, potens Claudii imperatoris libertus.
- Gaius Iulius Callistus, qui etiam multa apud Claudium potuit.
[recensere] Liberti commenticii
- Trimalchio est libertus dives in fabula "Satyricon," quam Petronius scripsit; Trimalchio permulta possidet, sed omni humanitate caret.
[recensere] Apud Americanos
In Civitatibus Foederatis Americae, liberti fuerunt priores servi qui liberati sunt ante vel per Bellum Civile Americanum.
[recensere] Vide etiam
De Roma antiqua
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |