Fridericus Nietzsche
| Fridericus Nietzsche | |
|---|---|
| Friedrich Nietzsche | |
| Fridericus Nietzsche circa annum 1875 pictus | |
| Natus | 15 Octobris 1844 in Röcken |
| Obiit | 25 Augusti 1900 Vimariae |
Fridericus Nietzsche, Theodisce Friedrich Wilhelm Nietzsche (natus die 15 Octobris 1844; mortuus Vimariae die 25 Augusti 1900) fuit philologus, linguis antiquis eruditus, et philosophus Germanus.
Fridericus Nietzsche, filius Caroli Ludovici Nietzsche pastoris Lutherani uxorisque eius Franciscae Oehler, natus est Röcken in oppido Saxoniae (eo tempore provinciae regni Borussiae) die natali regis Friderici Gulielmi, cuius praenomina accepit. Patrem ob morbum cerebri annum quintum agens amisit. Mater familiam ad urbem Naumburg removit; ibi iuvenis ab anno 1858 Scholam ad Portam frequentavit. Anno 1864 apud universitatem Bonnensem, professore Friderico Gulielmo Ritschl, annisque insequentibus Lipsiae eodem tutore qui cum discipulo se ad hanc Almam Matrem commovit, profunde litteris Graecis Latinisque institutus est. Ad munus professoris earundem litterarum in Universitate Basiliensi annum vicesimum quartum agens convitatus est; ibi lectionem inauguralem anno 1869 proposuit, titulo Homer und die klassische Philologie. In his annis varia philologica divulgavit de Theognide, de Homero, de Certamine Homeri et Hesiodi, de Diogene Laertio biographo philosophorum.
Sed iam anno circiter 1865, libro historico Davidis Strauss Das Leben Jesu, kritisch bearbeitet perlecto, fidem suam Christianam abiecit; iam operibus philosophorum recentiorum studere incipiebat, imprimis Arthuri Schopenhauer Die Welt als Wille und Vorstellung, mox Friderici Alberti Lange Geschichte des Materialismus, e quo opere nuper divulgato de philosophia Immanuelis Kantii atque de scientia Caroli Darwin didicit.
Scripsit aliquot libros potentissimos qui totum saeculum et expresserunt et affecerunt. Carmina quoque philosophica nonnulla composuit quae ad caput et caudam operum Ars iucunda ac Ultra bonum malumque adponuntur. Latissime cognitum est opus suum Sic dixit Zoroaster in quo sententias suas poetica lingua docet. Nietzsche est maxime insignis ut auctor sententiarum brevium et gravium sicut "Deus mortuus est".
Inimicus Christanitatis fuit et "superhominem" postulavit. Et supra nihilismum "amor fati" postulavit.
Anno 1889 cum Augustae Taurinorum in urbe Italica esset, vesanus factus est, et postea sub cura matris sororisque usque ad mortem anno 1900 iacebat.
Index |
[recensere] Cogitata philosophica
In orbe terrarum, proelium inter vires Apollonis Bacchique vidit. Apollo ei legem et frenum significavit, dum Bacchum exprimere naturam veram hominis putavit. Nietzsche damnum impulsionis Bacchi in humanitate Europae per saecula recentia, usque ab Christianitati cecedit honores Romae, luxit. Christianitatem incusavit, dicens "Deus mortuus est, et eum necavimus."
[recensere] Opera
- 1867 : Zur Geschichte der Theognideischen Spruchsammlung
- 1868-1869 : De Laertii Diogenis fontibus
- 1869 : Homer und die klassische Philologie (Textus apud Vicifontem Theodiscam)
- 1870 : Das florentinische Tractat über Homer und Hesiod
- 1870 : "Analecta Laertiana" in Rheinisches Museum n.s. vol. 25 (1870) pp. 217-231 (Textus apud Vicifontem)
- 1872 : Fünf Vorreden zu fünf ungeschriebenen Büchern
- 1872 : Die Gebürt der Tragödie aus dem Geiste der Musik ("De natu tragoediae ex rerum musicarum spiritu")
- 1873-1876 : Unzeitgemäßen Betrachtungen ("Meditationes Intempestivae")
- 1878 : Menschliches, Allzumenschliches ("Humanum, nimium humanum")
- 1881 : Morgenröthe ("Diluculum")
- 1882, 1887 : Die fröhliche Wissenschaft ("Ars iucunda" seu "Le gai savoir")
- 1883-5 : Also sprach Zarathustra ("Sic dixit Zoroaster")
- 1886 : Jenseits von Gut und Böse ("Ultra bonum malumque")
- 1887 : Zur Genealogie der Moral ("De rerum moralium genealogia")
- 1888 : Götzen-Dämmerung ("Crepusculum idolorum")
- 1888 : Der Antichrist ("Anti-Christus")
- 1888 : Der Fall Wagner ("Casus Wagner")
- 1888 : Ecce homo (opus autobiographicum)
[recensere] Citationes
- Deus mortuus est. (Gott ist tot.)
- Quod me non necat, me facit fortiorem. (Was mich nicht umbringt, macht mich stärker.)
- Tu si diu in abyssum spectabis, in te spectabit ipse."
- Sine rebus musicis, vita erratum esset. (Ohne Musik wäre das Leben ein Irrtum.)
- In vero vinitas.
[recensere] Bibliographia
- Encyclopaedica
- Keith Ansell-Pearson, A companion to Nietzsche. Wiley, 2006 (Paginae selectae apud Google Books)
- Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, edd., The Cambridge Companion to Nietzsche. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1996. ISBN 0-521-36767-0 (Paginae selectae apud Google Books)
- Vita et opus
- Benson, Bruce Ellis (2007). Pious Nietzsche: Decadence and Dionysian Faith. Indiana University Press.
- Deleuze, Gilles (1983). Nietzsche and Philosophy. Athlone Press. ISBN 0485112337
- Gemes, Ken and Simon May (Editors) (2002) Nietzsche on Freedom and Autonomy, Oxford University Press
- Kaufmann, Walter (1974). Nietzsche: Philosopher, Psychologist, Antichrist. Princeton University Press. ISBN 0691019835
- Kierans, Kenneth (2010). "On the Unity of Nietzsche's Philosophy". Animus 14 (Nexus die August 17, 2011 confirmatus)
- Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, "Nietzsche's works and their themes", in Bernd Magnus, Kathleen Marie Higgins, edd., The Cambridge Companion to Nietzsche (Cantabrigiae, 1996. ISBN 0-521-36767-0) pp. 21-58 (Paginae selectae apud Google Books)
- O'Flaherty, James C., Sellner, Timothy F., Helm, Robert M., "Studies in Nietzsche and the Classical Tradition" (University of North Carolina Press)1979 ISBN 0-8078-8085-X
- O'Flaherty, James C., Sellner, Timothy F., Helm, Robert M., "Studies in Nietzsche and the Judaeo-Christian Tradition" (University of North Carolina Press)1985 ISBN 0-8078-8104-X
- Porter, James I. "Nietzsche and the Philology of the Future" (Stanford University Press, 2000). ISBN 0-8047-3698-7
- Seung, T.K. Nietzsche's Epic of the Soul: Thus Spoke Zarathustra. Lanham, MD: Lexington Books, 2005. ISBN 0-7391-1130-2
- Tanner, Michael (1994). Nietzsche. Oxford: Oxford University Press. ISBN 0192876805
- Young, Julian. Friedrich Nietzsche: A Philosophical Biography (Cambridge University Press; 2010)
- von Vacano, Diego, "The Art of Power: Machiavelli, Nietzsche and the Making of Aesthetic Political Theory," Lanham MD: Lexington: 2007
- De operibus singulis
- Emilio Carlo Corriero, Nietzsche olter l'abisso. Declinazioni italiane della 'morte di Dio', Marco Valerio, Torino, 2007
- Lampert, Laurence (1986). Nietzsche's Teaching: An Interpretation of "Thus Spoke Zarathustra". New Haven: Yale University Press. ISBN 0300044305
- Porter, James I. "The Invention of Dionysus: An Essay on The Birth of Tragedy" (Stanford University Press, 2000). ISBN 0-8047-3700-2
- Aliae encyclopaediae
- Wicks, Robert. Edward N. Zalta: Friedrich Nietzsche. Textus interretialis.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Nietzsche spectant. |
- Textus operum et documentorum apud nietzschesource.org
- Lexido the full and free Nietzsche portal
- Opera apud gutenberg.org (Theodisce, Francogallice, Anglice)
- Brian Leiter's Nietzsche Blog