Latinitas nondum censa

Augustus Meineke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Augustus Meineke
Editio Stobaei Meinekiana

Augustus Meineke, vulgo Johann Albrecht Friedrich August Meineke (natus in Soest Westphaliae die 8 Decembris 1790; mortuus Berolini die 12 Decembris 1870) fuit magister scholarum, philologus et recensor textuum Graecorum. Apud scholas urbium Jenkau et Gedani meruit; ab anno 1826 per tria decennia Gymnasium Joachimsthal Berolini direxit. Editiones divulgavit praecipue scriptorum scaenicorum (inter quos Aristophanis, Sophoclis) et poëtarum in fragmentis servatorum (per exemplum Callimachi; vide et Fragmenta comicorum Graecorum et Analecta Alexandrina), insuper operum quae sunt fontes fragmentorum (inter quos Athenaei Deipnosophistarum et anthologiarum a Ioanne Stobaeo congessarum). In opere titulo Analecta Alexandrina de poëtis Rhiano, Euphorione, Alexandro Aetolo et Parthenio Nicaeensi disserit fragmentaque colligit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Monographiae[recensere | fontem recensere]

  • 1843 : Philologicarum exercitationum in Athenaei Deipnosophistas specimen primum et secundum. Berolini (Google, Google)
  • 1843 : Analecta Alexandrina. Berolini Textus apud archive.org
  • 1852 : Vindiciarum Strabonianarum liber. Berolini (Google)
  • 1861 : Beiträge zur philologischen Kritik der Antigone des Sophokles. Berolini Textus apud archive.org
  • 1865 : Vindiciarum Aristophanearum liber Textus apud archive.org
  • 1869 : "Homer Ilias B, 401" in Hermes vol. 3 (1869) p. 260

Editiones[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]