Jump to content

Alexander Puškin

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
(Redirectum de Alexander Puskin)
Wikidata Alexander Puškin
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Puškin: imago
Alexander Puškin: imago
Alexander Puškin: subscriptio
Alexander Puškin: subscriptio
Nativitas: 26 Maii 1799; Moscua
Obitus: 29 Ianuarii 1837; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Sergey Pushkin; Nadezhda Pushkina
Coniunx: Natalia Pushkina
Proles: Maria Pushkina, Natalya Alexandrovna Pushkina, Alexander Alexandrovich Pushkin, Grigory Aleksandrovich Pushkin

Memoria

Sepultura: Svyatogorsky Monastery
Alexander Puškin, a Basilio Tropinin anno 1827 pictus

Alexander Sergii filius Puškin, vel Puskinus[1] (Russice Александр Сергеевич Пушкин, tr. Aleksandr Sergeevič Puškin; 6 Iunii 179910 Februarii 1837), fuit magnus poeta et scriptor Russicus, conditor novarum litterarum Russicarum, creator formae hodiernae linguae Russicae litterariae.

Vita et opera Alexandri Puškin

[recensere | fontem recensere]

Alexander Sergii filius Puškin natus est Moscuae die 26 Maii (6 Iunii Calendarii Gregoriani) anno 1799 in familiam nobilem. Iam in infantia versus primos fecit. Proavus eius fuit Abraham Hannibal, princeps Africanus a Turcis captus et regi Francico redditus, qui postea amicus Petri Magni centurioque exercitus Russici factus est.

Ab anno 1811 ad annum 1817 Puškin in Lycaeo in oppido Tzarskoe Selo (Russice Царское Село, nunc ex poeta Puškin appellato) prope Petropolim studebat. Tempore studii eo loco nonnulla creavit poemata perfecta, inter quae Memoriae in Tzarskoe Selo («Воспоминания в Царском Селе», 1814), Oppidulum («Городок», 1815), Licinio («Лицинию», 1815), Rosa («Роза», 1815). Certi poetae clari Russici animum ad eum adverterunt. Puškin in circulo litterario, nomine Arsamas («Арзамас», Petropoli annis ab 1815 ad 1818 exsistebat) interfuit, qui reformationem linguae Russicae litterariae (e.g., congressionem cum lingua vernaculari) sustinebat.

Anno 1817, Puškin studium in Lycaeo complevit, munusque in collegio (i.e., ministerio) rerum exterarum cepit. Petropoli habitabat, socius circuli litterarii et politici Laterna Viridis («Зелёная лампа», Petropoli annis ab 1819 ad 1820 exsistebat) appellati. Socii Laternae Viridis (ex quibus nonnulli dein facti sunt revolutionarii) pro libertate aequalitateque et contra tyrannidem erant, quas opiniones Puškin in carmina Liberta («Вольность») et Rus («Деревня») appellata et in aliis carminibus sustinebat et exprimebat (cum ipse Decembrista non esset). Lyrica politica et epigrammata poetae multos lectores et adulatores habebant. Puškin ea, quae ars poetica Russica saeculi saeculo duodevicesimi adepta fuisset, bene aestimabat, sed a limitationibus regularum huius temporis abscessit et libertatem expressionis poeticae affectabat. Poema eius Ruslan et LudmilaРуслан и Людмила»), anno 1820 divulgatum, disputationes provocavit et de facto initium mutationum in arte poetica Russica significavit.

Mense Maio anni 1820, Puškin in meridiem Europaeae partis Imperii Russici stipendio eductus, et sic exilio (carmina politica ab eo creata causa) adfectus est. Caucasum et Crimaeam visitans, Chisinoviae et Odessae habitabat. Motus pro revolutione et liberatione civitatis subactorum in Europa resque perturbata agricolarum et militum in Russia addiderunt poetae voluntatem actionum revolutionariarum, quae in Pugione («Кинжал») et aliis carminibus anni 1821 expressa sunt. Poematorum ab illo tempore exsilii meridiani scriptorum gratia, Puškin laudem cepit poetae Russici principis. Accessus philosophicus ad quaestiones libertatis personae et amoris designatus est in poematis illis, quorum sunt Captivus Caucaseus («Кавказский пленник», 18201821), Fratres-latrunculi («Братья-разбойники», 18211822), Fontana Baccasarana («Бахчисарайский фонтан», 1823), etc. Illo tempore in vita Alexandri Puškin factum est discrimen spirituale, cuius vestigia in carminibus perfusis scepticismo maesto inveniuntur, e.g., Libertatis sator desertus («Свободы сеятель пустынный», 1823) et Daemon («Демон», 1823). Cogitationibus de arcanis fati humani viarumque historiae plena sunt talia poemata, ut: Cantio de sago Helgo («Песнь о вещем Олеге», 1822), Cur missus fuisti... («Зачем ты послан был...» 1824), etc. Poeta opinionem de mundo ut de integritate historica, leges obiectivas habenti, accepit. Intellexit unilateralitatem atque angustiam cum rationalisticae interpretationis mundi sicut obiecti oboedientis activitati humanae, tum romanticae oppositionis personae liberae mundo legibusque illius. Mense Maio anni 1823, Puškin fabulam poeticam nomine Eugenius OneginЕвгений Онегин») scribere coepit, in qua typos depinxit oppositos conscientiae: scepticum (Eugenius Onegin) et romanticum (Vladimirus Lenskij). Persona et societas atque confinium inter libertatem personae et licentiam sunt poematis Zingari («Цыганы», 1824) propositum. In poemate illod, operum romanticorum Alexandri Puškin ultimo, quaestio de felicitate ut problema philosophiae tragicae apparet, quod viam aperuit ad explorationem ulteriorem thematis "hominis et mundi," quod Puškinio fuit principale.

Mense Iulio anni 1824, Puškin ex collegio rerum exterarum exclusus est, conflictuum cum magistratibus antistantibus causa, et in exilium eiectus est in vicum Michajlovskoe (Михайловское) — possessionem familiae suae, in gubernio Pscoviensi situm. Loco illo creavit certa opera palmaria, e.g. cyclum versuum Imitationes Alcorani («Подражания Корану»), ubi propositum propheticae missionis poetae ostensum est. Puškin historiam Russiae chronicasque studebat, fabulas et cantiones populares exscripsit. Anno 1825 ille scripsit tragoediam historicam Boris Godunov («Борис Годунов»), quam aestimavit sicut aversionem ad studium obiectivum aequitatis legum existentiae. Clavem interpretationis huic creaturae poeticae fuit carmen Propheta («Пророк»), anno 1826 scriptum.

Initio mensis Septembris anno 1826, Puškin allatus est Moscuam, et 8 Septembris conversatus est cum Nicolao I, novo imperatore Russiae (a mense Decembri anni 1825). Imperator veniam poetae declarans promisit se ipsum eius solum censorem esse. Puškin, credere volens, quod reformationes politicae et sociales possibiles sunt quodque cum imperatore cooperare ob rem progressus et libertatis potest, in versibus In spe gloriae et boni («В надежде славы и добра», 1826) suasit Nicolao I Petrum I, monarcham reformatorem, in exemplum assumere. In scriptura De educatione populari («О народном воспитании», 1826) certas notiones criticas ostendit. Initio anni 1827 Puškin secreto misit duas epistulas poeticas adiutantes in Siberiam ad Decembristas, rebellionis contra tyranniam (mense Decembri anno 1825) causa exilio affectos, quorum nonnulli fuerunt amici eius. In carmine Arion ille («Арион») se modo obliquo participem motus revolutionarii fuisse allegorice scripsit. Illo tempore Puškin maxime attractus est ad investigationem historiae Russiae (e.g., rerum gestarum Petri I) et rerum status in Europa extranea (e.g., consequentiarum revolutionis annorum 17891794 in Francia); quaerebat eo modo locum valoremque hominis in historia Terrae. Tum ab eo scripta sunt, e.g., Aethiops Petri Magni («Арап Петра Великого», 1827), quod fuit primum amplorum operum prosaicorum eius, sed incompletum mansit, et poema PoltavaПолтава», 1828). Attentionis ad politicam externam Imperii Russici causa, Puškin anno 1829 in Caucasum venit, ubi Russia tunc contra Turciam bellum gerebat. Diarium peregrinationis illius contribuit formationi Alexandri Puškin ut prosaici, qui diligentiam et brevitatem prosae virtutes principales aestimavit. Annis 18301831 Puškin ut diurnarius et criticus laudatus est. Increscebat attentio eius ad theoretica problemata litterarum temporis huius.

Venit Puškin die 3 Septembris anno 1830 in praedium Boldino (Болдино) vocatum, ubi ad diem 30 Novembris commoratus est, periculi epidemiae cholerae causa. Illo autumno Boldinensi creavit circa quinquaginta opera, quorum sunt prosaicae Narrationes Belkin («Повести Белкина», sunt quinque) et quattuor tragoediae parvae: Miles parcus («Скупой рыцарь»), Mozart et Salieri («Моцарт и Сальери»), Hospes lapideus («Каменный гость»), Cena tempore pestilentiae («Пир во время чумы»), poema Domicella in Columna («Домик в Коломне»), Fabula de sacerdote et de operario eius BaldaСказка о попе и о работнике его Балде», fuit prima fabellarum puerilium poeticarum Alexandri Puškin), etc. Eugenius Onegin, opus poeticum, etiam tunc ut plurimum completum est.

Die 18 Februarii anni 1831, Puškin Moscuae uxorem duxit. Die 15 Maii eiusdem anni Petropolim migravit. Dein ephemeridem edere et historiam tractare intendens denuo munus publicum suscepit et ad documenta historica admissionem cepit. Eventa in Europa Occidentali (revolutio in Francia mense Iulio anno 1830) et in Russia (e.g., rebellio Polonica annis 1830–1831) observans, Puškin quaerebat viam, ut mentes gubernationis societatisque diurnarii et historici ad progressum verterentur. Nec tamen consentaneos sibi invenit nec permissionem, ut ephemeris ederetur, cepit. Historiae studens, denuo de valore intercessionis publicae dubitare coepit. Anno 1833 fabulam inchoavit historicam vocabulo Filiola capitanei («Капитанская дочка», anno 1836 completa), in qua descripsit eventa rebellionis ab Aemiliano Pugačëv ductae (quae processit in Russia annis 17731775). Praeterea opus historicum scientificum de seditione Aemiliani Pugačëv scribens, documenta legebat et mensibus Septembri Augustoque anni 1833 visitavit loca a tumultu illo attacta (Orenburgum, Casanum, etc.), cum testibus oculorum eventuum illorum collocutus est.

Die 1 Octobris anno 1833, Puškin domum redit et denuo in Boldino venit et loco illo unum dimidiatumque mensis mansit. Quo tempore Historiam Pugačëv («История Пугачёва») absolvit, scripsitque nonnullas Cantium Slavorum occidentalium («Песни западных славян»), Fabulam de piscatore et pisciculo («Сказка о рыбаке и рыбке»), poema Eques aeneus («Медный всадник»), et anno 1834 Regina spiculorum («Пиковая дама»), et alia.

Ultimum vitae tempus, ab anno 1833 inceptus, fuit difficilis. Puškin sententia hominum poeta princeps Russicus mansit, sed ut plurimum poematorum antea ab eo scriptorum gratia. Novae autem adeptiones eius tunc saepe aestimata sunt sicut testimonia decessionis. Ille a multis damnabatur. Cum imperator se solum censorem eius esse promississet, censores Puškin gradatim facti sunt frequentes. Epistulae eius perlustrabantur. Puškin, sumptus causa usuram pecuniae e fisco requisitus, factus est dependens? ab imperatore. Cum Puškin (fine anni 1833 aulicus ordinis humilis tributus) dimissionem quaesisset, Nicolaus I imperator minatus est ei offensam et prohibitionem admissionis ad documenta historica (quae admissio necessaria erat ad operum historicorum compositionem).

Illo tempore maximae attentioni Alexandro Puškin manebant eventa historica problemataque contemporaria terrae et populi, viae culturae nationalis et analysis philosophica vitae historiaeque. Anno 1836 Puškin condidit periodicum Contemporaneus («Современник», Petropoli ad annum 1866 edebatur), ubi praeter ab aliis scriptum edidit, et opera sua divulgavit (quorum prosaica annis ultimis vitae scriptoris praevalebant).

Mense Novembri anno 1836, Puškin accepit epistulam anonymam, pro eo eiusque uxore contumeliosam. Conflictus sic surrecti causa, 27 Ianuarii (8 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1837 loco prope Petropolim accidit duellum inter Puškin et amatorem uxoris eius. In pugna illa, gravi vulnere affectus, Puškin mortuus est Petropoli 29 Ianuarii (10 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1837.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  1. Nomen latinum in libro Italico Certamen capitolinum nuncupatur: "Alexander Puskinus Hyperboreus cycnus Latino fonte altus..."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Binyon, T. J. 2002. Pushkin: A Biography. Londinii: HarperCollins. ISBN 0-00-215084-0. Editio CFA: Novi Eboraci: Knopf, 2003. ISBN 1-4000-4110-4.
  • Druzhnikov, Yuri. 2008. Prisoner of Russia: Alexander Pushkin and the Political Uses of Nationalism. Transaction Publishers. ISBN 1-56000-390-1.
  • Dunning, Chester, Caryl Emerson, Sergei Fomichev, Lidiia Lotman. 2006. The Uncensored Boris Godunov: The Case for Pushkin's Original Comedy. Conversus ab Anthony Wood. University of Wisconsin Press. ISBN 0-299-20760-9.
  • Feinstein, Elaine, ed. 1999. After Pushkin: versions of the poems of Alexander Sergeevich Pushkin by contemporary poets. Manchester: Carcanet Press; Londinii: Folio Society. ISBN 1-85754-444-7.
  • Jakowlew, Valentin. 2006. Pushkin's Farewell Dinner in Paris. (Textus Russicus.) Koblenz: Fölbach. ISBN 3-934795-38-2.
  • Pogadaev, Victor. 2003. Penyair Agung Rusia Pushkin dan Dunia Timur (The Great Russian Poet Pushkin and the Oriental World). Monograph Series. Centre For Civilisational Dialogue. University Malaya. ISBN 983-3070-06-X/
  • Vitale, Serena. 1998/ Pushkin's button. Conversus ex Italiano ab Ann Goldstein. Novi Eboraci: Farrar, Straus & Giroux. ISBN 1-85702-937-2.
  • Wachtel, Michael. 2009–2010. Pushkin and the Wikipedia. Pushkin Review 12–13: 163-66.
  • Wolfe, Markus. 1998. Freemasonry in life and literature. Monaci: Otto Sagner Ltd. ISBN 3-87690-692-X.
  • Благой, Д. Д. 1950. Творческий путь Пушкина (1813-1826). Moscuae: Издательство Академии наук СССР.
  • Благой, Д. Д. 1967. Творческий путь Пушкина (1826-1830). Moscuae: Советский писатель.
  • Благой, Д. Д. 1951. Стихотворения Пушкина // Собрание сочинений А. С. Пушкина в десяти томах. Vol. 1. — Moscuae: Икар.
  • Васькин, А. А. 2010. Я не люблю московской жизни, или Что осталось от пушкинской Москвы. Moscuae.
  • Волович, Н. М. 1979. Пушкинские места Москвы и Подмосковья. Moscuae.
  • Грановская, Н. И. 1989. Если ехать вам случится… Leninopoli: Лениздат.
  • Иванов, Вс. Н. 1977. Александр Пушкин и его время. Moscuae: Молодая гвардия.
  • Лотман, Ю. 1995. Александр Сергеевич Пушкин: Биография писателя // Пушкин: Биография писателя; Статьи и заметки, 1960—1990; «Евгений Онегин»: Комментарий. — Petropoli: Искусство-СПБ, P. 21—184.
  • Непомнящий, В. С. "Пушкин Александр Сергеевич." In: Большая Советская Энциклопедия, ed. 3a. (Fons principalis huius commentationis)
  • Ободовская, И. et Дементьев, М. 1975. Вокруг Пушкина. Moscuae.
  • Рыскин, Е. И. 1967. Журнал А. С. Пушкина «Современник»: 1836—1837: Указ. содерж. Moscuae.
  • Телетова, Н. К. 2007. Забытые родственные связи А.С. Пушкина. Petropoli: Dorn. OCLC 214284063 987.
  • Щёголев, П. Е. 2012. Злой рок Пушкина: Он, Дантес и Гончарова. Moscuae: Алгоритм, Эксмо. — ISBN 978-5-699-55039-5.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Puškin spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art • Classical Archives • Black Past