Cloaca Maxima

E Vicipaedia

Tabula cloacae maximae aetate imperiali

Cloaca Maxima sordes Romae in Tiberim auferrebat.

Circa annum CL a.u.c. (vel annum DC ante Christum natum), Lucius Tarquinius Priscus, rex Romae quintus, ut tradunt, eam fabricari iussit. Ab initio, fossa aperta aquae dulcis fuisse videtur, quae rivos per aream planam Forum Romanum futuram ducebat. Postea, munus clarius sordes auferendi suscepit.

Livius dicit cloacam sub urbe excisam esse, quamquam et scriptores aliis et ductus cloacae ipsius admonent eam ab origine fossam apertam fuisse, quae, urbe crescente et pluribus aedificiis aedificandis sensim obtegebatur. Tamen nescio an omnes recte scripserint, nam nonnullae partes cloacae tam humiles sunt ut veri simile sit eas ab initio fuisse subterraneas.

Aquaeductus, qui aquam continenter praebebant, cloacam expediebant.

Cloaca Maxima videtur bene curata esse non solum per rempublicam Romanam sed etiam multa saecula postea. Cum excavando philologi in aliis locis alia genera aedificandi structurae et alias materias reppererunt, cloacam frequenter refectam esse cognoverunt. Nuper tamen, cloacae antiquae partes, quae exstant, cum cloacis modernis coniunctae sunt quo melius aquae e Tibere refluctae auferantur.

Cloacina dea, ut Romani credebant, Cloacae Maximae praeerat.

Etiam hodie, ad pontes qui Rotto Palatinoque appellantur, fornicem Cloacae Maximae, ubi cum Tibere se iungit, possumus videre.

Instrumenta personalia