Aquae ductus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ruinae aquae ductus apud forum Iulii in Gallia.
Opus arcuatum Segoviae in Hispania.

Aquae ductus[1], aquaeductus[2], vel sere forma[3] est structura qua aqua deducitur, sive ea subterranea sit per cuniculos sive ex opere arcuato, saepe arcubus cuneorum. Etsi ductiones aquarum non creata sunt a Romanis, aquarum ductus sunt clara opera architecturae Romanae.

Index

[recensere] Aquarum ductus Romani

Aquae ductus primus fuit aedificatus ab Appio Claudio Caeco censore, et aquas ex agro Lucullano Via Praenestina in Romam duxit. Postea, aquarum ductus aedificati sunt Romae numero 14, ut Procopius Caesarensis narrat anno 537.

Structurae aquarum ductuum confornicentur, ut minime sol aquam tangat. Saepe aquae ductus inter fontem et urbem subterraneus est, ita canalis aquae in saxo excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu struantur et ita perducatur. Puteique ita sint facti, uti inter duos sit actus. Tum cum aquae ductus vallem transiit, pons arcutatus aedificatur supra terram. Qumque venerit aquae ductus ad moenia, efficiatur castellum ad recipiendam aquam[4].

Ductus aedificatur cum parietes operis caementicii aut operis quadrati, sed pars interna canalis, quae specus vocatur, cum opere signino tecta est.

[recensere] Aquarum ductus Romae

[recensere] Vide etiam

[recensere] Fontes

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad aquae ductus spectant.

[recensere] Notae

  1. S. Iulii Frontini, De aquis Urbis Romae
  2. Codex Iustinianus XI.43
  3. Cassiodori Senatoris, Variae, III.31, V.8, VII.6; Codex Iustinianus, XI.43.09; Liber Pontificalis 95
  4. Vitrivii, De architectura VIII.vi
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis