Augustus (titulus)

E Vicipaedia
Nummus Romanus imperatoris Diocletiani cum titulo Augustus ad dextram inscripto.

Augustus fuit titulus Romanus Gaii Iulii Caesaris Augusti (usitate Augustus imminutus),[1] primi imperatoris imperii Romani. Quo defuncto, titulus insigne successorum factus, quod omnes imperatores sequentes sibi adrogaverunt. Nomen autem femininum illius tituli, Augusta, imperatricibus Romanis et passim complurimis propinquis femininis domus imperialis attributum est. Titulo proprio re vera iam temporibus Rei Publicae Romanae in rebus sacris atque divinis nominandis atque designandis usum est. Quod nunc etiam ad familiam imperialem describendam adhibitum est opinari eum partem cultus imperatorii factum esse haud absurdum est.

In provinciis orientalibus, Romani imperii "Augustus" Sebastos (σεβαστός 'venerabilis') redditum est vel Augoustos (αὔγουστος). Delapso autem imperio Romano, viri splendido loco nati nonnumquam Augustus intitulabantur, e.g. in Sacro Imperio Romano. Hodiernis quoque temporibus nomen masculinum est.

Augustus[recensere | fontem recensere]

Nummus Probi imperatoris gerens abbreviationes IMP·C·PROBUS·INVIC·P·F·AUG.

Exordium[recensere | fontem recensere]

Paulo ante accessionem primi imperatoris Augustus fuit titulus honorificus cum significatione diffusa religiosa. In rationibus poeticis eo saepe usus est ut quidam "auctus" vel "augmentatio" alicuius rei religiosae vel sacrae, quod iam apud Ciceronem invenimus. Nonnulli scriptores antiqui Romam ipsam sub "auguriis augustis" Romuli condidisse tradunt.

Titulus imperialis[recensere | fontem recensere]

Primus vir "augustus" nominatus (et simul primus imperator imperii Romani) fuit Gaius Julius Caesar Octavianus (Octavianus), filius adoptatus Iulii Caesaris, qui cum putaretur regnum Romae appetere necatus est. Paulo post autem deus nominatus est. Octavianus ipse cum semper negaret recusaretque se idem ac Caesar exsequi tamen affirmavit se Divi filium esse. Victor aciei Actiacae acerbi cudelique belli civilis finem fecit pacemque perpetuum patravit, quasobres dis gratus esse visus est. Princeps senatus factus conventibus senatoriis praesedit. Etiam honos pontificis maximi se adrogavit, summi vatis religionis Romanae. Fuit ei etiam imperium consulare; summus dux et praefectus omnium copiarum Romanarum fuit atque tribuniciam potestatem habuit, quapropter sacrosanctitate omnibus tribunis concessa fructus est. Licuit ei praeterea omnia consilia quorumlibet magistratuum Romanorum vetare. Die 16 Ianuarii 27 a.C.n. a Senatu publice Augustus renominatus est cum antea iam de nomine "Romulus" deliberavit sed sprevit.[2]

Successores eius titulum retinuerunt. Etiam imperatores Christiani eo nomine usi sunt. Plurimi imperatores eum cum titulo imperatoris iunxerunt.

Divisio imperii[recensere | fontem recensere]

Simulacrum confectum circa 1404 Manuelem II Palaeologum "basileus atque autokrator Romanorum" et etiam "aei augoustos" ('semper augustus') intitulat.

Tetrarchia instituta imperium saepe pluras in partes divisum fuit, quas utraque imperatores augustus titulatos et duos successores Caesares nuncupatos moderabantur. Graeci ad titulos Latinos imperator, caesar, et augustus Graece autokratōr, kaisar, et augoustos (vel sebastos)[3] referre soliti sunt usque ad finem imperii Romani orientalis anno 1453, etsi "sebastos" iam prius significationem propriam imperatoriam deposuit quare ergo autokratōr titulus imperialis imperatorum Byzantinorum factus est.

Ultimo imperatori occidentali, Romulus Augustus, cognomen Augustulus attributum est ('parvus Augustus') obscuritatis imperii sui causa.

Posteritas[recensere | fontem recensere]

Titulus Latinus imperatorum Sacri Imperii Romani erat Imperator Augustus, quod iam notionem monarchi habuit. Falsà autem etymologià vox augustus cum verbo augere iuncta erat, ideoque titulus semper Augustus Theodisce allezeit Mehrer des Reiches saepe versus est.

Notae

  1. Wells, John C. (1990). Longman pronunciation dictionary. Harloviae in Anglia: Longman. ISBN 0-582-05383-8  "Augustus."
  2. F. J. Haverfield, "The name Augustus," Journal of Roman Studies 5 (1915), 249–250, citans Ennii Annales 245 M. (494 V.) "Augusto augurio postquam incluta condita Romast." Commentarius in situ penelope.uchicago.edu conservatus.
  3. White, L. Michael (2005). From Jesus to Christianity: How Four Generations of Visionaries & Storytellers Created the New Testament and Christian Faith. Franciscopoli in California: HarperCollins. pp. 44. ISBN 9780060816100 .
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae