Desiderius Erasmus Roterodamus

E Vicipaedia
(Redirectum de Erasmus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Desiderium Erasmum pinxit Ioannes Holpenius
Stultitiae Laus (1515)

Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice: Gerrit Gerritszoon, Roterodami 27 vel 28 Octobris 1469; Basiliae 12 Iulii 1536), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram familiam sancti Augustini adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totam Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgoviae migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia cathedrali sepultus est.

Index

[recensere] Opera omnia

  • Antibarbari
  • Adagiorum chiliades
  • Enchiridion militis Christiani
  • Μωρίας Ἐγκώμιον (Moriae Encomium) sive Stultitiae Laus
  • De copia verborum
  • De constructione octo partium orationis
  • Dialogus, Iulius exclusus e coelis
  • Novum Testamentum Graece
  • Institutio principis Christiani
  • Querela pacis
  • Familiarium colloquiorum formulae
  • Colloquia familiaria
  • De libero arbitrio
  • Hyperaspistes diatribae
  • Christiani matrimonii institutio
  • Paraclesis
  • Methodus
  • Apologia
  • Ratio
  • Dialogus cui titulus Ciceronianus
  • De conscribendis epistolis
  • De recta latini graecique sermonis pronuntiatione Textus
  • De sarcienda ecclesiae concordia
  • De preparatione ad mortem
  • Ecclesiastes
  • Epistolae
  • Carmina

[recensere] Opus epistolarum

  • P. S. Allen, redactor Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami, 12 vol. (Oxonii, 1906–1958)
  • Collected Works of Erasmus (Toronto, 1976- ), fundata in editionem Alleni, cum parvum numerum additiones et emendationes

Selectio hominum autorum epistolarum ad Erasmum:

[recensere] Lege etiam

[recensere] Nexus externi

Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Desiderius Erasmus Roterodamus habet.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Desiderius Erasmus Roterodamus spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Cite error: <ref> tags exist, but no <references/> tag was found

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis