Magister militum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Magister militum est titulus militaris in imperio Romano posterioris temporis scilicet usque ab regno Constantini magni ad regnum Heraclii. Magister militum praeerat comitatensibus.

Honor magistri militum creatus est postquam praefectus praetorio non iam rebus militaribus praefuit quod anno ca. 312 factum est.

Fuerunt magistri militum

  • magister peditum
  • magister equitum,

denique magister utriusque militiae seu simpliciter magister militum.

Imperator Constantius II magistros militum regionales creavit:

  • per Gallias,
  • per Italiam,
  • per Illyricum,
  • per Orientem
  • per Thracias,

et duo magistros militum praesentales qui palatinos praeerant.

In imperio Romano Orientale imperator Iustinianus I creavit:

  • magistrum militum per Armeniam
  • magistrum militum per Africam