Princeps senatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Princeps senatus fuit senator magni momenti aetate rei publicae Romanae.

Officium principis senatus ex 3. saeculo a.C. usque ad dominatum Sullae testatum est. Aliter ac nomen indicat princeps senatus iure senatui non praefuit, quo officio enim magistratus maximi auctoritatis fungebatur (plerumque alter consul), sed princeps unius factionis senatorum fuit. Rite princeps senatus fuit aut consul emeritus aut censor cui fuit aliquid auctoritatis, quare ei primus licuit sententiam suam ferre. Consuetudine ex ordo patricium senatorum decus consulare possidentes dilectus est. Cum sententiam suam primus ferret princeps senatus voto suo movere potuit.

Quamquam non magistratus cursus honorum fuit neque ei imperium inerat possessori huius muneris magna auctoritas fuit. Censores magistratum suum inientes officium sibi brevi tempore adrogaverunt. Aut priorem principem confimare aut censorem, qui suo officio diuturnissime fungeretur, aut alium censorem principem senatus creare eis datum est.

Imperator Pertinax eo titulo usus est distinguendi dominatum suum a tyrannide Commodi causa. Iam antiquitate posteriore Quintus Aurelius Symmachus princeps senatus factus est, etsi officium eo tempore caput senatus dicebatur. Eo nomine officium etiam apud Theodericum regem Ostrogothorum atestatum est.

Index principum senatus rei publicae Romanae[recensere | fontem recensere]