Tribunus plebis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tribunus plebis fuit magistratus rei publicae Romanae antiquae.

Secundum Livium (II, 33) anno ante Christum natum 494 ineunte C. Licinius et L. Albinus a plebe, quae Roma montem in sacrum ierat, primi magistratus electi sunt, qui plebis iuribus curarent. Qui sibi tres collegas creavisse dicuntur, in quibus Sicinium seditionis auctorem. Fuerint tribuni primo legum egentes, officia sacrosancta mox illis data sunt, inter quae ius auxilii, ius vetandi, ius intercessionis, ius contionandi, ius senatus habendi, ius cum senatu agendi erant plurimi, quibus plebem adversus patricios defenderent.

Tiberius Gracchus et Publius Sulpicius Rufus et Titus Annius Milo praeclarissimi tribuni plebis fuerunt.


Stipula Haec stipula ad titulum vel ad officium spectat. Amplifica, si potes!