Latinitas bona

Interrex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Interrex magistratus Romae antiquae in temporibus regum institutus est. Rege defuncto, senatus unum ex senatoribus interregem creabat. Interrex quinque dies regnabat. Post quinque dies, si novus rex electus non erat, alius senator interrex fiebat.

Re publica vigente, interrex magistratus quinque dierum fuit, qui comitia centuriata convocabat, ut consules suffecti eligerentur, si uterque consul mortuus erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]