Latinitas nondum censa

Annales Romae antiquae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hic habes annales Romae antiquae, i.e., index rerum gravium historiae Romae antiquae ab Urbe condita ad finem Imperii Romani occidentalis.

Origines populi Romani[recensere | fontem recensere]

Saeculum VIII ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 753 a.C.n.: Urbs Roma condita est (tempus a maioribus traditum, non historicum) et a regibus regnatur
  • 753-716 a.C.n. - Regnum Romuli
  • 716-715 a.C.n. - Interregnum
  • 715-673 a.C.n. - Regnum Numae Pompilii: Senatus Romanus et religio publica (officia sacerdotalia) instituntur

Saeculum VII ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

Saeculum VI ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 578-534 a.C.n. - Regnum Servii Tullii: pomerium (fines sacri Romae) definitur
  • 534-509 a.C.n. - Regnum Lucii Tarquinii Superbi (ultimus rex Romae): templum Jovis Optimi Maximi aedificavit

Res Publica Romana[recensere | fontem recensere]

Saeculum VI ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 509 a.C.n.: Roma respublica fit; expulsio Lucii Tarquinii Superbi; consules primi sunt Lucius Iunius Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus
  • 508 a.C.n.: Pontifex maximus officium creatur

Saeculum V ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 496 a.C.n.: Roma Foedus Latinum superat (proelium apud lacum Regillum)
  • 494 a.C.n.: Duo tribuni plebis et duo aediles plebeii primum eliguntur
  • 459 a.C.n.: Numerus tribunorum plebis augetur (decem tribuni plebis)
  • 451 a.C.n.: Decemviri Duodecim Tabulas juris Romani edunt
  • 447 a.C.n.: Comitia plebis creatur; duo quaestores primum eliguntur
  • 445 a.C.n.: Consulatus a comitio tribunorum militarium reponitur; matrimonium inter patricios et plebeios conceditur
  • 443 a.C.n.: Censores primum eliguntur
  • 421 a.C.n.: Numerus quaestorum augetur (nunc quattuor quaestores); etiam plebeii eligi possunt

Saeculum IV ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 396 a.C.n.: Romani Etruscos vincunt; milites Romani primum salarium suum accipiunt
  • 387 a.C.n.: Romani ab Gallis in proelio Alliae superantur; Roma ab eis diripitur; Galli ab Camillo expellentur
  • 375-371 a.C.n.: anni effrenatae licentiae: nulli magistratus eliguntur
  • 367 a.C.n.: Consulatus restituitur
  • 366 a.C.n.: Primus consul, qui non est patricius, eligitur: Lucius Sextius Sextinus; praetor urbanus officium creatur
  • 351 a.C.n.: Primus censor, qui non est patricius, eligitur
  • 343-341 a.C.n.: Primum Samnitium bellum
  • 342 a.C.n.: Lex Genucia, quae dicit: nemo idem officium habere potest ante decem annos praeteritos
  • 338 a.C.n.: Foedus Latinum post rebellionem dissolvitur
  • 326-304 a.C.n.: Secundum Samnitium bellum
  • 300 a.C.n.: Lex Ogulnia, quae officia sacra plebeiis aperit

Saeculum III ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 298-290 a.C.n.: Tertium Samnitium bellum
  • 287 a.C.n.: Lex Hortensia
  • 283 a.C.n.: Roma Etruscos Boiosque proelio lacus Vadimonis vincit
  • 280-275 a.C.n.: Bellum contra Pyrrhum, regem Epiri
  • 267 a.C.n.: Numerus quaestorum augetur (nunc sex quaestores)
  • 264-241 a.C.n.: Primum Bellum Punicum contra Carthaginem
  • 242 a.C.n.: Praetor peregrinus officium creatur
  • 241 a.C.n.: Sardinia et Corsica prima provincia Romana fiunt
  • 227 a.C.n.: Numerus quaestorum praetorumque augetur (nunc octo quaestores et quattuor praetores)
  • 224 a.C.n.: Roma exercitum Gallicum invadentem in proelio Telamonis superat
  • 223 a.C.n.: Roma Gallos in Gallia Cisalpina vincit
  • 218-201 a.C.n.: Secundum Bellum Punicum contra Carthaginem
  • 216 a.C.n.: Copiae Romanae ab Hannibale apud Cannas delentur
  • 214-205 a.C.n.: Primum Bellum Macedonicum - Romani vincuntur
  • 213-211 a.C.n.: Obsidio Syracusae - urbs expugnatur
  • 204-202 a.C.n.: Scipio Africanus Maior in Africam invadit; Hannibal ad Carthaginem revocatur et in proelio apud Zama anno 202 a.C.n. superatur
  • 202-196 a.C.n.: Secundum Bellum Macedonicum - victoria copiarum Romanarum

Saeculum II ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 197 a.C.n.: Hispania Ulterior et Hispania Tarraconensis provinciae Romanae fiunt; numerus quaestorum praetorumque iterum augetur (nunc duodecim quaestores et sex praetores)
  • 192-189 a.C.n.: Bellum Syriacum contra domum regnatricem Seleuci
  • 180 a.C.n.: Lex Villia annalis, quae officiis cursus honorum minima aetatis et intervallum duorum annorum inter officia instituit
  • 172-167 a.C.n.: Tertium Bellum Macedonicum - victoria copiarum Romanarum
  • 154-138 a.C.n.: Bellum contra Lusitanos
  • 149-146 a.C.n.: Tertium Bellum Punicum contra Carthaginem
  • 149 a.C.n.: Lex Calpurnia, quae iudicium pro pecuniis reputendis instituit
  • 146 a.C.n.: Scipio Aemilianus Africanus (Scipio Africanus Minor) urbes Carthaginem Corinthumque delet; sic minis Punicorum et Macedonum finem imponit; Macedonia et Africa provinicae fiunt
  • 133 a.C.n.: Tribunus Tiberius Gracchus post correctiones agrarias necatur
  • 121 a.C.n.: Gallia Transalpina provincia Romana fit; Romani sic iter terrestre salvum in Hispaniam adipiscuntur; ob violentiam ab tribuno Gaio Graccho inceptam, senatus primum senatus consultum de re publica defenda approbat
  • 112-106 a.C.n.: Bellum contra Iugurtham, regem Numidiae, qui denique a C. Mario vincitur
  • 105 a.C.n.: Cimbri in Italiam invadunt et exercitum Romanum in proelio apud Arausium superant
  • 104-100 a.C.n.: Gaius Marius sine intervalla quinquies consul eligitur
  • 102 a.C.n.: Romani sub Mario Teutones in proelio Aquae Sextae vincunt
  • 101 a.C.n.: Romani sub Mario et Quinto Lutatio Catulo Cimbros in proelio Vercellae vincunt

Saeculum I ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

Imperium Romanum[recensere | fontem recensere]

Saeculum I ante Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 27 a.C.n.: Terminus respublicae Romanae, principium Imperii Romani - Octavianus nunc Augustus Caesar appellatur et unicus rector Romae fit
  • 28-24 a.C.n.: expeditio Augusti contra Cantabros in Hispania Tarraconensi
  • 16-15 a.C.n.: expeditio Augusti contra tribus Alpium
  • 12-7 a.C.n.: Tiberius et Drusus Pannoniam vincunt; expeditio contra tribus Germanicas

Saeculum I post Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 5 p.C.n.: Germania inferior a Tiberio vincitur
  • 6 p.C.n.: Iudaea provincia Romana fit
  • 6-9 p.C.n.: Rebelliones in Pannonia Dalmatiaque, quae a Germanico comprimuntur
  • 9 p.C.n.: Tres legiones Romanae a Germanis in proelio silvae Teutoburgensis trucidantur
  • 11 p.C.n.: Germania Inferior et Rhenus a Germanico salvi faciuntur
  • 14 p.C.n.: Mors Augusti; Tiberius novus imperator
  • 14-15 p.C.n.: Expeditiones Germanici contra tribus Germanicas
  • 26 p.C.n.: Tiberius ad Capreas recedit; Roma a vicariis gubernatur
  • 28 p.C.n.: Rebellio Frisiorum propter vectigalia
  • 37 p.C.n.: Caligula imperator fit
  • 41 p.C.n.: Claudius imperator fit
  • 43 p.C.n.: Claudius incursionem in Britanniam imperat (vide historiam Britanniarum)
  • 54 p.C.n.: Nero imperator fit
  • 60-61 p.C.n.: Boudicca, regina Icenorum, rebellionem ducit; Britannia devastatur
  • 64 p.C.n.: Roma flammis deletur - Nero Christianos culpat et primam insectationem eorum iubet
  • 66-74 p.C.n.: Rebelliones Iudaeae in Iudaea
  • 68 p.C.n.: Nero sibi mortem consciscit - terminus domus regnatricis Iulii-Claudiani; Galba imperator fit
  • 69 p.C.n.: Annus Quattuor Imperatorum: post homicidiam Otho et Vitellius breviter imperatores sunt; denique Vespasianus imperator fit - principium domus regnatricis gentis Flavii
  • 69-70 p.C.n.: Civilis rebellionem Batavorum in Germania Inferiore ducit; Petilius Cerialis eos superat
  • 71-84 p.C.n.: Pacificatio Britanniae; loca Wales recentis vincitur
  • 72-80 p.C.n.: Amphitheatrum Flavium aedificatum est
  • 79 p.C.n.: Titus Flavius novus imperator fit; eruptio vulcani Vesuvii urbes Pompeium et Herculaneum delet
  • 80 p.C.n.: Roma a flammis aliqua ex parte deletur
  • 81 p.C.n.: Titus Flavius Domitianus imperator fit
  • 85 p.C.n.: Rebellio Decebali, regis Daciae, qui in Moesiam invadit
  • 89 p.C.n.: Propter rebelliones in Germinia inferiore et Pannonia pax cum rege Decebalo necessaria est
  • 96 p.C.n.: Domitianus necatur - terminus domus regnatricis gentis Flavii; Nerva, primus ex Quinque Bonis Imperatoribus, imperator fit
  • 98 p.C.n.: Marcus Ulpius Traianus novus imperator fit

Saeculum II post Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 101-102 p.C.n.: Primum Bellum Dacicum
  • 105-106 p.C.n.: Secundum Bellum Dacicum; rex Decebalus sibi mortem consciscit; Dacia provincia Romana fit
  • 106 p.C.n.: Forum Traiani et columna Traiani aedificantur
  • 113-117 p.C.n.: expeditiones infelices Traiani contra imperium Parthum
  • 115-117 p.C.n.: rebelliones Judaeorum in Aegypto
  • 117 p.C.n.: Hadrianus imperator fit
  • 121-125 p.C.n.: Hadrianus per regiones septentrionales imperii Romani iter facit
  • 122 p.C.n.: Aedificatio moenium Hadriani in Magna Britannia incipit
  • 128-132 p.C.n.: Hadrianus per Africam et partes orientales imperii Romani iter facit
  • 131-135 p.C.n.: Rebelliones Judaeorum (ductae a Simone bar Kokhba)
  • 138 p.C.n.: Antoninus Pius imperator fit
  • 140-143 p.C.n.: Post rebellionem Antoninus Scotiam vincit; principium aedificationis moenium Antonini
  • 161 p.C.n.: Marcus Aurelius imperator fit
  • 162-166 p.C.n.: Expeditiones infelices Lucii Veri contra imperium Parthum
  • 167 p.C.n.: Marcomanni Danuvium transeunt et in Daciam invadunt
  • 168-175 p.C.n.: Expeditiones Marci Aurelii contra Marcomannos
  • 180 p.C.n.: Mors Marci Aurelii, ultimi Quinque Boni Imperatores; Commodus imperator fit
  • 184 p.C.n.: Moenia Antonini postremo relinquitur
  • 193 p.C.n.: Commodus necatur; Septimius Severus imperator fit (oppisitio primum a Pescennio Nigro, tum a Clodio Albino)
  • 197 p.C.n.: Post proelium apud Lugdunum Septimius Severus imperium salvum facit
  • 198 p.C.n.: Septimius Severus in Parthiam invadit

Saeculum III post Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 208-211 p.C.n.: Expeditiones Septimii Severi contra incolas Caledoniae
  • 211 p.C.n.: Caracalla imperator fit
  • 217 p.C.n.: Caracalla necatur; Macrinus imperator fit
  • 218 p.C.n.: Elagabalus potestatem usurpat
  • 222 p.C.n.: Alexander Severus imperator fit

Saeculum IV post Christum natum[recensere | fontem recensere]

  • 330 p.C.n.: Constantinus I urbem orientalem Constantinopolem caput facit

Vide etiam[recensere | fontem recensere]