Iambus
E Vicipaedia
Iambus (-i, m.; a verbo Graeco ἴαμβος) est pes artis metricae Litterarum Latinarum et Graecarum; constat ex syllaba brevi atque syllaba producta (forma: ∪ —).
Diiambus praeterea est tetrasyllabum metrum ex duobus iambis constans (forma: ∪ — ∪ —).
De nomine [recensere]
Sunt tamen nonnullae opiniones de nominis origine, attamen etymologia nondum nota.
- Antiqui homines reducere iambum solebant ad nomen aniculae ficticiae Ἰάμβη appellatae, servae Celei regis Eleusini, quae cachinnando et ludendo potuit movere risum divae Demetri filia mortua maerenti;
- Alii originem reducebant ad verbum Graecum ἰαμβίζω fere 'irridere';
- Alii autem ad verbum ἰάπτειν 'iacere', 'percutere', redigebant;
- In opinione est iambi originem duci a nomine filii Aris, Ἴαμβος, qui erat, ut est in fabulis, peritissimus telorum iaculandorum;
- Glottologi nonnulli adfirmant originem esse in similitudine cum choris et canticis (e.g. dithyrambus et thriambos) ad divi Dionysi honorem sacratis, quarum etymologia non Graeca est.