Myconos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Myconos
Περιφερειακή ενότητα / Δήμος Μυκόνου (Μύκονος)
Myconos (Greece)
Myconos
Myconos
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Myconos
Area 105.183 km²
Numerus incolarum 9274
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 88 incolae per km²
Latitudo 37° 27' N
Longitudo 25° 23' E
Sedes administrativa Myconos (urbs) sive Chora
Pagina interretialis www.mykonos.gr
2011 Dimos Mykonou.png
Situs Myconi in regione Aegaeo Australi

Myconos (Graece Μύκονος) est insula et demus a Delo ad orientem versa, in catena insularum Cycladum inclusa, cuius summus mons ad 341 m oritur. Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladibus attributa nunc ad regionem Aegaei Australis pertinet. Una cum Delo, insula non habitata Renia et pluribus insulis minoribus demus etiam regionalem Myconi unitatem (Περιφερειακή ενότητα Μυκόνου) format, quae duos legatos in consilium Aegaei Australis regionalem demittit. Insulae areae 86 km² sunt circiter 9 300 incolae, quorum maxima pars loco insulae medio homonyno, ab incolis simpliciter Χώρα appellato, vivunt. Insula inter locos in Graecia a peregrinantibus maxime petitos numeratur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia antiqua[recensere | fontem recensere]

In litore septentrionali (intimo sinú Panormi) habitationes neolithici exeuntis Phthelia et Maure Spelea repertae sunt, in paeninsula austro-occidentali Anabolusa autem sedes Cycladum culturae ineuntis. In colle Palaeocastro iam aetate aenea culto, ubi hodie est vicus Ano Mera, civitas (polis) fuit nomine ignoto, altera polis loco Myconi urbis hodiernae saeculo undecimo a.C.n. orta esse videtur, cum Iones ex Attica ad insulam inhabitandam pervenerunt. Reliquiae sepulcri tholi forma in litore austro-occidentali siti cum fabula Aiacis Locrii procella submersi coniunguntur.[2]

Myconos anno 490 a.C.n. a Datide subacta apud Salamina (480 a.C.n.) in Persarum partibus pugnavit, tum usque ad annum 404 a.C.n. Atheniensibus sociisque parens fuit. Postea Macedonii, Ptolemaei, Rhodii, denique Romani insulam dominati sunt. Tempore Romano vinum Myconi magni aestimatum est.[3]

Historia recentior[recensere | fontem recensere]

Portus Myconi

Constantinopoli a crucigeris capta (vide: Quarta expeditio sacra) anno 1207 insula sicut et Tenos sub potestatem familiae Venetae nomine Ghizzi redacta est. Ultimus huius familiae dominans, Georgius Ghizzi, insulam anno 1390 testamento rei publicae Venetae tradidit. Ubi anno 1537 Myconos pars Imperii Ottomanici facta est, multi incolae in alias insulas fugerunt, pars trucidata aut in servitutem redacta est, ut insula per multos annos paene desolata iaceret. In Graeciam in libertatem vindicando (anno 1830 Myconienses quam plurimum conferebant. Res prosperae autem demum saeculo vicesimo medio in plebem venerunt, cum plures in annos peregrinantes insulam locum recreationi idoneum cognoscebant.[4]

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Fabula Graeca narrat Herculem inter duodecim athla homines immanis magnitudinis in mare proiecisse; quibus in saxa mutatis insulam Myconum exstitisse. Nomen insula trahit a Mycone, Apollinis nepote.

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Panagiae Paraportianae
  • Museum Archaeologicum
  • Museum ethnographicum
  • Museum navale Aegaei maris
  • Ecclesia Panagiae Paraportianae (Παραπορτιανή)
  • Monasterium Panagiae Turlianae


In urbe Mycono architectura in Cycladibus typica invenitur: Domus candidae cum tectis planis, portae coloratae ac finestrae floribus ornatae, viae abruptae lapidibus stratae. Tantum vicus "Parvae-Venetiae" in litore situs modo Venetiarum aedificatus est.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Quinque reliquae ventimolae

Myconienses imprimis peregrinantibus curandis, qui ibi in commeatu sunt, lucrum faciunt. Inter quos his diebus plurimi homosexuales utriusque sexus sunt, quod magnae societates viatoriae in visitatoribus conquirendis praedicant. Insignia insulae sunt quinque (ex antea decem) ventimolae, quae frumentum ab aliis insulis aportatum moluerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Siegfried Lauffer (ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Augustae Vindelicorum 1989, p. 448-449
  3. ibidem
  4. ibidem

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Myconum spectant.
Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera