Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Harpastum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Harpastum hodiernum

Harpastum est verbum quod plurimos ludos continet et hodiernos et antiquum. Harpastum hodiernum (Anglice: rugby football, saepius rugby) folle ovato utitur. Ludi nominantur a numero lusorum vel a origine geographia. Praecipua harpasta haec:

  • harpastum antiquum
  • harpastum XV lusoribus (Anglice: rugby union)
  • harpastum XIII lusoribus (Anglice: rugby league)
  • harpastum VII lusoribus (Anglice: rugby sevens)
  • harpastum Americanum (Anglice: American football, Americane: football)
  • harpastum Australense (Anglice: Australian rules football)

De harpasto antiquo[recensere | fontem recensere]

Vide paginam propriam "harpastum antiquum".

De harpasti hodierni origine[recensere | fontem recensere]

Guilhelmus Hellis

Harpastum hodiernum saeculo XIX° ab Anglis inventum est. Narrant id originem ducere a discipulo scholae Anglae Rugby nomine Guilhelmo Hellis qui, pediludio ludens anno 1823, follem manu capere coepit.

De proposito[recensere | fontem recensere]

Propositum generale est follem pedibus iacere inter duos palos (quattuor apud harpastum Australiense) vel potius follem manibus afferre post lineam adversae turmae (praeter apud harpastum Australiense cui linea adversa deest).