Ovis aries

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ovis aries
Grex apud U.S. Sheep Experiment Station prope Dubois Idahi
Conservationis status
Domesticatum
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Artiodactyla
Familia: Bovidae
Subfamilia: Caprinae
Genus: Ovis
Species: O. aries
Binomen
Ovis aries
Linnaeus, 1758

Ovis aries est mammale quadrupes ruminans subfamiliae Caprinarum et familiae Bovidarum, usitate ut animal domesticum conservatum. Sicut omnes ruminantes, oves sunt membra ordinis Artiodactylorum, ungulatorum aequis digitis. Nomen ovis, etsi ad multas species pertinet, in usu quotidiano ad Ovem ariem paene semper spectat. Quoniam plusquam quinquies centum milia millionum ovium domesticarum vivunt, ei sunt numerosissimae suorum generis species.

Mares atque feminae cornua habent, sed cornua feminarum minuta sunt; marum autem longa atque spiralia sunt. Feminae omnino pullum unum habent, quamquam parire possunt usque ad tres, postquam esse in gestatione in qua plus minusve 146 dies manet.

Prosunt caro ac lac sua valde hominibus. Lacte elimari possunt et iogurtum caseusque inter alia multa. Vellere diversa elaborantur praesertim vestes. Corium alia subfabricatio est, plane usum. Eae sunt 18–20 annos vitae utiles, 7–10 annos fertilitatis.

Ovium pulli agnos agnasve se habent.

Index

[recensere] Oves in orbe

Exstant in orbe terrarum plusquam 800 species ovium, locis tam diversis quam montibus desertisque.

In Australia saeculo vicensimo, pecus ovinum pervenit in gradibus haud antea adsecutis; hoc pernotandi est quia ovis non ingenua huius terrae, continentis Oceaniae sed praevioribus saeculis, sua sub occupatione, introducta est, cumque aliis animalibus.

[recensere] Cetera imagines

[recensere] Vide etiam

[recensere] Bibliographia

Ovies aries supra herbas Aedium Albarum circa annum 1918 pascuntur.
  • Budiansky, Stephen. 1999. The Covenant of the Wild: Why animals chose domestication. Yale University Press. ISBN 0-300-07993-1.
  • Ensminger, M. E., et R. O. Parker. 1986. Sheep and Goat Science. Ed. 5a. Danville, Illinoesiae: The Interstate Printers and Publishers Inc. ISBN 0-8134-2464-X.
  • Simmons, Paula, et Carol Ekarius. 2001. Storey's Guide to Raising Sheep. North Adams, Massachusettae: Storey Publishing LLC. ISBN 978-1-58017-262-2.
  • Smith M. S. Barbara, Mark Aseltine, et Gerald Kennedy. 1997. Beginning Shepherd's Manual. Ed. 2a. Ames Iovae: Iowa State University Press. ISBN 0-8138-2799-X.
  • Weaver, Sue. 2005. Sheep: small-scale sheep keeping for pleasure and profit. Irvine, Californiae: Hobby Farm Press, impressio BowTie Press, divisionis BowTie Inc.. ISBN 1-931993-49-1.
  • Wooster, Chuck, et Geoff Hansen (photographus). 2005. Living with Sheep: Everything You Need to Know to Raise Your Own Flock. Guilford Connecticutae: The Lyons Press. ISBN 1-59228-531-7.

[recensere] Nexus externi

Wikispecies-logo.svg Vide Ovis aries apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovis aries spectant.


Mammalia Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis