Linguae Slavicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diffusio linguarum Slavicarum in Europa

Linguae Slavicae seu Slavonicae sunt linguae Indoeuropaeae praecipue in Europa et Asia diffusae. Circiter 300 000 000 hominum, qui Slavi appellantur, una ex circiter 20 linguis Slavicis tamquam lingua materna loquuntur (ad hoc circiter 100 000 000, qui linguis Slavicis tamquam lingua aliena utuntur.) Plurimum diffusum est lingua Russica, qua 145 000 000 hominum ut lingua materna loquuntur, circiter 100 000 000 ut lingua aliena. Aliae linguae maiores sunt lingua Ucrainica et lingua Polonica (utraque 50 000 000 locutorum). Plurimae linguae Slavicae maiores sunt eaedem linguae nationales civitatum earum.[1]


Historia[recensere | fontem recensere]

Linguae Slavicae originem ex lingua Protoslavica ducunt, cui lingua Slavica ecclesiastica (quae et lingua Bulgarica antiqua dicitur et ab saeculo nono in litteris reperitur) proxima est. Tres rami principales (sc. linguae Slavicae orientales, occidentales et meridionales) medio millennio primo, quantum coniectare licet, a Lingua Protoslavica profecti migrationibus gentium Slavicarum paulatim differentiis aucti ad diversitatem hodiernam pervenerunt. Bases abecedariorum linguarum Slavicarum sunt abecedarium Latinum et abecedarium Cyrillicum.


Arbor linguarum Slavicarum[recensere | fontem recensere]



Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Ad numeros locutorum atque ad arborem linguarum Slavicarum (ut infra) cf. situm Vicipaediae Theodiscae de linguis Slavicis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Comrie, Bernard and Greville G. Corbett (Hrsg.): The Slavonic Languages. Routledge, London 1993. (anglice)
  • Comrie, Bernard (Hrsg.): Slavonic Languages. In: The World's Major Languages. Oxford University Press, Oxford (UK) 1990. (anglice)
  • Rehder, Peter (Hrsg.): Einführung in die slavischen Sprachen. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 1998 (3. Auflage). (theodisce)
  • Sussex, Roland and Paul Cubberley: The Slavic Languages. Cambridge University Press, Cambridge (UK) 2006. (anglice)
  • Trautmann, Reinhold: Die slavischen Völker und Sprachen. Eine Einführung in die Slavistik. Leipzig 1948. (theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg