Germania Nazistica
Germania Nazistica, etiam Tertium Imperium appellata, fuit Germania per annos 1933–1945, cum reipublicae forma esset civitas totalitariana, ab Adolpho Hitler et Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factione Germanica temperata. Hitler, Cancellarius Germaniae die 30 Ianuarii 1933 creatus, omnes sui potestatis ut solus dux adversarios cito exstirpavit. Civitas eum ut Führer ('dux') colebat, totam auctoritatem ei concedens. Vehementius dicunt historici hypnoticum eius rhetoricae effectum in audientiis magnis, parvisque in gregibus eius oculorum: "Praeter omnes . . . Germani de Hitleri vis attrahendi 'hypnotica' loquuntur."[1] Secundum "principium ductus," edicta ipsius Führer super omnes leges supererant. Summi homines publici Hitlero deferebant eiusque rationes reipublicae gerendae efferebant; eis eutem erat aliquantum autonomiae: administratio non erat corpus compositum una agens, sed potius congeries factionum quae potestatem consequi Hitleroque blandiri semper conabantur.[2] Media Depressione Oeconomica Magna, administratio Nazistica prosperitatem refecit atque magnam operarum inopiam per pecuniam pro rebus militaribus erogatam finivit et oeconomiam mixtam consuetudinum mercatus liberi consiliique sedis imperii instituit.[3] Permulta opera publica suscepta sunt, inter quae constructio viarum Autobahn appellatarum. Prosperitas renovata administrationem populo gratissimam fecit; adversariis praeterea suppressis, imperium Hitleri maximam partem fuit tutum.
Rassismus, praecipue antisemitismus, fuit primum praeceptum societatis in Germania Nazistica. Gestapo (clandestini civitatis vigiles) et SS sub Henrico Himmler adversarios liberales, socialisticos, communisticos exstinxit, Iudaeosque vexavit et necavit. Multitudo Germana credidit populos Germanicos, etiam genus Nordicum appellatos, purissimum generis Aryani exemplum fuisse, quod ergo erat genus dominans. Educatio biologiam generis, rationem civium numeri gerendam, et habilitatem athleticam vehementius dixit. Socium esse societatis Iuvenum Hitlerianorum coactum est. Numerus mulierum in educatione postsecundaria matriculatarum magnopere defecit, et occasiones mulierum in cursu honorum imminutae sunt. Homines Nazistici, iura mulierum "opus ingenii Iudaei" appellantes, quod "liberationem ex liberatione" appellabant factitaverunt.[4] Oblectamenta et periegesis per programma Vis per Gaudium ordinatae sunt. Administratio expressiones artisticas moderata est, proprias artis formas promovens et alias deterrens vel prohibens. Nazii infamem Entartete Kunst (Artis Degeneris) exhibitionem anno 1937 produxerunt.[5] Iosephus Goebbels, Minister Propagandae, cinemate, comitiis cumulatis?, et hypnotizante Hitleri eloquentia efficienter ad temperandam opinionem publicam usus est.[6] Anno 1936, Olympia Aestiva Tertium Imperium inter civitates vehementius monstravit.
Germania plus atque plus infense poposcit, se bellum facturum monens. Britanniarum Regnum et Francia placationem offerebant, Hitlerum ad extremum placeri sperantes.[7] Itaque Austria in dicionem Germanam anno 1938 redacta est, Sudetia per Pactionem Monaci eodem anno, reliquia quoque Czechoslovakiae anno insequente occupata. Hitler, pactione cum Iosepho Stalin facto, Poloniam invasit Septembre 1939, Bellum Orbis Terrarum II conflans. Germania, cum Italia Beniti Mussolini sociata, Franciam et plurimum Europae ante 1940 vicerat, et adeo minatus est Magnae Britanniae, solum hostem superstitem. Reich Commissariats in regiones victas saeviebant, et administratio Germana Imperium Generale appellata in Polonia instituta est. Castra carceralia, etiam anno 1933 instituta, captos publicos hostesque administrationis tenere adhibebantur. Numerus castrorum quadruplex inter 1939 et 1942 factus est, usque ad plus quam trecenta, cum servi ex omni Europa, Iudaei, capti publici, homines facinorosi, homosexuales, Zingari, morbo mentis adfecti, et alii in custodiam coniecti sunt. Apparatus qui instrumentum vexationis coepit in occidione Iudaeorum et aliorum minoritatum? in Holocaustum convertus est.
Unione Sovietica a Germania anno 1941 invasa, tempus a Tertio Imperio in proeliis Stalingradi et Murskensi, maioribus victoriis militaribus, anno 1943 descivit. Exercitus Sovieticus ingentes impetus contra Germaniam faciebant, maxima historiae proelia terrestria. Immanis omnium maiorum urbium Germanarum, astariorum ferriviarum, plantarumque petrolei verberatio ordinata anno 1944 crevit, Luftwaffe (Vim Aeream Germanam) obturans. Germaniam anno 1945 Sovietici ex oriente et Socii ex occidente pervagati sunt. Socii victores denazificationem, rationem reipublicae gerendae, coeperunt, et ducatum Nazisticum per accusationes belli scelerum in Iudiciis Norimbergensibus iudicavit.
Index |
Nomen [recensere]
Ritum civitatis nomen fuit Deutsches Reich ('Imperium Germanicum'") a 1933 ad 1943, et Großdeutsches Reich ('Maius Imperium Germanicum') a 1943 ad 1945.[8] Vocabulum autem Reich in se imperium non semper habet; ritum quidem Germaniae nomen in Deutsches Reich per tempus Vimarianum perseveravit.[9]
Nomina populo gratissima in verba Germania Nazistica et Tertium Imperium fieri possunt. Nomen Tertium Imperium a Nazistae adsumptum est in mythistoria ab Arthuro Moeller van den Bruck anno 1923 edita,[10] quae Sacrum Romanum Imperium (962–1806) primum, et Imperium Germanicum (1871–1918) alterum enumeravit. Nazistiae Rempublicam Vimarianam (1918–1933) praeteriverunt, quam ei ut error historicus vituperaverunt, eam "Systema" fastidiose appellantes.[11] Germani hodie illud tempus historiographice Zeit des Nationalsozialismus vel verbis contractis NS-Zeit ('tempus Socialismi Nationalis') dicunt.
Historia [recensere]
Scaena [recensere]
Motus Nazisticus inter iratos veteranos iuvenes decennio 193 ineunte ortus est; qui Foedus Versaliis sancitum (1919) (1919), Rempublicam Vimarianam, et ad summam democratiam repudiabant. Refectionem generis Aryani poscebant, Iudaeosque reprehendebant in eo quod difficultates Germaniae efficiebant. Propaganda Nazistica legendum proditionis efficienter adhibebat ad explanandam cladem militarem anni 1918, quod Iudaei, communistae, aliique eversionis cupidi in culpa Berolini essent. Motus Nazisticus fuit parvus usque ad initium Magnae Depressionis anno 1929. Dissensio insequens animum contra modernitatem et liberalismum Reipublicae Vimarianae amplificavit (Goldhagen 1996:87). Eodem tempore, Factio Communista Germaniae, a Moscua temperata, corroborabatur dum medium exprimebatur.? Multi Germani statuerunt Factionem Nazisticam ordinem redintegrare, inquietem civilem sedare, et gloriam Germaniae inter civitates reficere posse (Goldhagen 1996:87).
Nazistae offerebantur fortem administrationem autocraticam, pacem civicam, proposita oeconomica radicalia (inter quae plenam laboris occasionem), plus spatii vivendi (Lebensraum) pro populis Germanicis, creationem communitatis civilis in genere conditam, et purgationem phyleticam per Iudaeos fortiter suppressos (Goldhagen 1996:202–203). Pollicebantur praeterea renovationem civitatis et culturae in motu Völkisch conditam, traditionalismum, civitatem iterum armatam, reparationes repudiatas, reclamationem terrarum ob Foedus Versaliense amissarum. Comitiis foederalibus 1932 confectis, Nazistae erant maxima factio in parlamento (Reichstag), 230 legatos habentes (Kolb 2005:224–225).
Comprehensio potestatis [recensere]
Die 30 Ianuarii 1933, Praeses Hindenburg, a Francisco von Papen suasus, Hitlerum Cancellarium Germaniae creavit. Hic eventus Machtergreifung ("comprehensio potestatis") appellatur.
Vide etiam [recensere]
- Architectura Nazistica
- Carmina Nazistica
- Conlaboratio cum Potestatibus Axis per Bellum Orbis Terrarum II
- Glossarium Germaniae Nazisticae
- Glossarium terminorum militarium Germanorum
- Vergangenheitsbewältigung
Notae [recensere]
- ↑ Neil J. Kressel (2002). Mass Hate: The Global Rise of Genocide and Terror. Basic Books. p. 121.
- ↑ Anthony McElligott; Tim Kirk; Ian Kershaw (2003). Working Towards the Führer: Essays in Honour of Sir Ian Kershaw. Manchester University Press. p. 6.
- ↑ Robert O. Paxton; Julie Hessler (2011). Europe in the Twentieth Century. Cengage. p. 286.
- ↑ Guntram H. Herb (2008). Nations and Nationalism: A Global Historical Overview. ABC-CLIO. p. 454.
- ↑ Stephen J. Lee (1996). Weimar and Nazi Germany. Heinemann. p. 56.
- ↑ Peter Watson (2002). Modern Mind: An Intellectual History of the 20th Century. HarperCollins. p. 328.
- ↑ Richard Holmes (2009). World War II: The Definitive Visual History. Penguin. p. 42.
- ↑ Nomen Deutsches Reich usitate in Anglicum convertitur German Empire et German Reich. van Wie, Paul D. (1999). Image, History and Politics: The Coinage of Modern Europe. Lanham Terrae Mariae: University Press of America ". p. 37. ISBN 978-0-7618-1221-0.
- ↑ Reich aliquando in Anglicum Realm convertitur. Vide Harper's Magazine, 63:593.
- ↑ The man who invented the Third Reich: the life and times of Arthur Moeller van den Bruck. Npi Media Ltd. 1 Maii 1999. ISBN 978-0-75-091866-4,
- ↑ Evans, Richard J. (2005). The Coming of the Third Reich. Novi Eboraci: Penguin. pp. 6–7. ISBN 978-0-14-303469-8.
Bibliographia [recensere]
- Beevor, Antony (2002). Berlin: The Downfall 1945. Londinii: Viking-Penguin Books. ISBN 978-0-670-03041-5
- Beevor, Antony (2003) [2002] (paperback). Berlin: The Downfall 1945. Novi Eboraci: Viking-Penguin Books. ISBN 978-0-14-200280-3
- DeLong, J. Bradford (Februario 1997). "Slouching Towards Utopia?: The Economic History of the Twentieth Century. XV. Nazis and Soviets". econ161.berkeley.edu. University of California at Berkeley
- Evans, Richard J. (2005). The Third Reich in Power. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 978-0-14-303790-3
- Goldhagen, Daniel (1996). Hitler's Willing Executioners: Ordinary Germans and the Holocaust. Novi Eboraci: Knopf. p. 290. ISBN 978-0-679-44695-8
- Grunberger, Richard (1971). The 12-Year Reich: A Social History of Nazi Germany 1933–1945. Novi Eboraci: Holt Rinehart and Winston. ISBN 978-0-03-076435-6
- Kershaw, Ian (2000). The Nazi Dictatorship: Problems and Perspectives of Interpretation (4a ed.). Londinii: Arnold. ISBN 978-0-340-76028-4
- Kershaw, Ian (2008). Hitler: A Biography. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 978-0-393-06757-6
- Kitchen, Martin (2006). A History of Modern Germany, 1800–2000. Malden, Massachusettae: Blackwell. ISBN 978-1-4051-0040-3
- Kolb, Eberhard (2005) [1984]. The Weimar Republic. Londinii; Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-34441-8
- Nicholas, Lynn H. (2006). Cruel World: The Children of Europe in the Nazi Web. Novi Eboraci: Vintage. ISBN 978-0-679-77663-5
- Overy, Richard (1995). Why The Allies Won. Novi Eboraci: Norton. ISBN 978-0-393-03925-2
- Pine, Lisa (2011) [2010]. Education in Nazi Germany. Oxfoniae; Novi Eboraci: Berg. ISBN 978-1-84520-265-1
- Rupp, Leila J. (1978). Mobilizing Women for War: German and American Propaganda, 1939–1945. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-04649-5
- Shirer, William L. (1960). The Rise and Fall of the Third Reich. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 978-0-671-62420-0
- "Statistisches Jahrbuch für die Bundesrepublik Deutschland" (in German). Statistisches Bundesamt. 2006. p. 34
Bibliographia addita [recensere]
Opera generalia et opera referentiae
- Bracher, Karl Dietrich. 1970. The German Dictatorship; The Origins, Structure, and Effects of National Socialism. Novi Eboraci: Praeger.
- Burleigh, Michael. 2002. The Third Reich: A New History. ISBN 0-8090-9326-X.
- Evans, Richard J. 2005. The Coming of the Third Reich. ISBN 0-14-100975-6.
- Evans, Richard J. 2005. The Third Reich in Power. ISBN 1-59420-074-2.
- Evans, Richard J. 2009. The Third Reich at war 1939–1945.
- Leitz, Christian, ed. 1999. The Third Reich: The Essential Readings. Oconiae: Blackwell Publishers. ISBN 0-631-20700-7.
- Mommsen, Hans. 2001. The Third Reich between Vision and Reality: New Perspectives on German History, 1918–1945. Editio interretialis.
- Overy, Richard. 2004. The Dictators: Hitler's Germany and Stalin's Russia.
- Roderick, Stacke. 1999. Hitler's Germany: Origins, Interpretations, Legacies.
- Scheck, Raffael. 2008. Lecture Notes, Germany and Europe, 1871–1945. Editio interretialis.
- Shirer, William L. The Rise and Fall of the Third Reich. ISBN 0-671-72868-7.
- Zentner, Christian, et Friedemann Bedürftig, eds. 1991. The Encyclopedia of the Third Reich. 2 voll. Macmillan.
Oeconomica
- Overy, R. J. 1996. The Nazi Economic Recovery 1932–1938.
- Tooze, Adam. 2006. The Wages of Destruction: The Making and the Breaking of the Nazi Economy. Novi Eboraci: Viking. ISBN 978-0-670-03826-8.
- Turner, Henry Ashby. 1985. German Big Business and the Rise of Hitler. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-503492-9.
- Sohn-Rethel, Alfred. 1978. Economy and Class Structure of German Fascism. Londinii: CSE Books. ISBN 0-906336-00-7
Hitler
- Bullock, Alan. 1962. Hitler: A Study in Tyranny. Editio interretialis.
- Geary, Dick. 2000. Hitler and Nazism.
- Kershaw, Ian. 1987. The "Hitler Myth": Image and Reality in the Third Reich.
- Kershaw, Ian. 1999. Hitler, 1889–1936: Hubris. Vol. 1.
- Kershaw, Ian. 2000. Hitler, 1936–1945: Nemesis. Vol 2.
- Nicholls, David. 2000. Adolf Hitler: A Biographical Companion. ABC-CLIO.
Holocaustum, ideologia, rassismus
- Bock, Gisela. 1984. Racism and Sexism in Nazi Germany: Motherhood, Compulsory Sterilization, and the State. In When Biology Became Destiny: Women in Weimar and Nazi Germany, ed. Renate Bridenthal, Atina Grossmann, et Marion Kaplan. Novi Eboraci: Monthly Review Press.
- Friedlander, Saul. 1998. Nazi Germany and the Jews: Volume 1: The Years of Persecution 1933–1939.
- Friedlander, Saul. 2007. The Years of Extermination: Nazi Germany and the Jews, 1939–1945.
- Gilbert, Martin. 2002. The Routledge Atlas of the Holocaust.
- Heinz Höhne. 1971. The Order of the Death's Head: The Story of Hitler's SS. Conversus a Richard Barry. Londinii: Penguin Books.
- Koonz, Claudia. 2003. The Nazi Conscience. Cantabrigiae Massaachusettae: Harvard University Press.
- Niewyk, Donald, et Francis Nicosia. 2000. The Columbia Guide to the Holocaust. Editio interretialis.
- Detlev Peukert. 1987. Inside Nazi Germany: Conformity, Opposition and Racism in Everyday Life. Londinii: Batsford. ISBN 0-7134-5217-X.
- Ruhs, Florian. 2011. Foreign Workers in the Second World War: The Ordeal of Slovenians in Germany. Aventinus Nova 32.
Ductus
- Broszat, Martin. 1981. The Hitler State: The Foundation and Development Of The Internal Structure Of The Third Reich. Conversus a John W. Hiden. Londinii: Longman. ISBN 0-582-49200-9.
- Knopp, Guido. 2005. Hitler's Henchmen. Sutton Publishing. ISBN 0-7509-3781-5.
- McDonough, Frank. 2003. Hitler and the Rise of The Nazi Party. Pearson Longman.
- Read, Anthony. 2003. The Devils Disciples: The Devil's Disciples: Hitler's Inner Circle. W. W. Norton & Co.. ISBN 0-393-04800-4.
- Smelser, Ronald, et Rainer Zitelmann.1993. The Nazi Elite. New York University Press. ISBN 0-8147-7950-6.
Locii et regiones
- Allen, William Sheridan. 1984. The Nazi Seizure of Power: The Experience of a Single German Town, 1922–1945. Novi Eboraci: F. Watts. ISBN 0-531-09935-0.
- Garson, Paul. 2008. Album of the Damned: Snapshots from the Third Reich. Sicagi: Academy Publishers. ISBN 978-0-89733-576-8.
Consilia militariea et extera
- Wheeler-Bennett, John. 1953, 1964, 2005. The Nemesis of Power: The German Army in Politics 1918–1945. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 1-4039-1812-0.
- Hillgruber, Andreas. 1981. Germany and the two World Wars. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-35321-8.
- Irving, David. Hitler's War. Londinii: Focal Point Publications. ISBN 1-872197-10-8.
- Rich, Norman. 1972. Hitler's War Aims: Ideology, the Nazi State, and the Course of Expansion. Vol. 1.
- Rich, Norman. 1974. Hitler's War Aims: The Establishment of the New Order.
Homines resistentes
- Hamerow, Theodore S. 1997. On the Road to the Wolf's Lair: German Resistance to Hitler.
- Heller, R. P. 1994. The Flame of Freedom: The German Struggle against Hitler. Editio interretialis.
- Moorhouse, Roger. 2006. Killing Hitler. Londinii: Jonathan Cape. ISBN 0-224-07121-1.
- Thomsett, Michael C. 2007. The German Opposition to Hitler: The Resistance, the Underground, and Assassination Plots, 1938–1945. Ed. 2a.
Societas et cultura
- Cosner, Shaaron, et Victoria Victoria. 1998. Women under the Third Reich: A Biographical Dictionary. Greenwood.
- Grunberger, Richard. 1974. A Social History of the Third Reich. ISBN 0-14-013675-4.
- Koonz, Claudia. 1987. Mothers In The Fatherland: Women, the Family, and Nazi Politics. Novi Eboraci: St. Martin's Press. ISBN 0-312-54933-4.
- Michaud, Eric. 2004. The Cult of Art in Nazi Germany. Liber a Janet Lloyd conversus. Stanfordiae: Stanford University Press. ISBN 0-8047-4327-4.
- Rempel, Gerhard. 1989. Hitler's Children: The Hitler Youth and the SS. Editio interretialis.
- Schoenbaum, David. 1966. Hitler’s Social Revolution; Class and Status in Nazi Germany, 1933–1939. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday.
- Stibbe, Matthew. 2003. Women in the Third Reich. Londinii: Arnold. ISBN 0340761059.
Nexus externi [recensere]
- Lebendiges Museum Interretiale, apud www.dhm.de
- Tertium Imperium, apud www.axishitory.com
- Tertium Imperium in Ruinis (photogrammata), apud www.thirdreichruins.com
Coordinata: 52°31′N 13°24′E / 52.517°N 13.4°E