Georgius Ludovicus Borges

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Ludovicus Borges
Natus {{{natus}}}


Georgius Ludovicus Borges Lutetiae anno 1969

Georgius Franciscus Isidorus Ludovicus Borges sive nomine Hispanico pleno Jorge Francisco Isidoro Luis Borges Acevedo (*24 Augusti 1899, † 14 Iunii 1986) fuit scriptor Argentinus diegematum, carminum, commentationum, poeta, et interpres, Bonaeropole natus. Opus Borgesianum "proprietatem irrealitatis in omnibus litteris" amplecti habetur.[1] Eius celeberrimi libri, Ficciones (1944) et The Aleph (1949), sunt composita fabularum brevium per propositiones communes coniunctas, sicut somnia, labyrinthi, bibliothecae, specula, animalia, scriptores fictici, philosophia, religio, et Deus. Haec opera litteras philosophicas et genera phantasicum et magicum amplificaverunt

Vita[recensere | fontem recensere]

Georgius Ludovicus Borges familia opulenta in Bonaëropoli anno 1899 natus est. Pater, Georgius Gulielmus Borges, causidicus et docens philosophiae ac psychologiae erat et etiam varias narrationes et commentationes scripsit. Propter originem anglicam patris in familia Anglice et Hispanice loquebatur. Et fundamenta eruditionis ingentis Georgii Ludovici in bibliotheca paterna magna iacebant. Mater, Leonora Acevedo Haedo, rursus facultatibus artificiosis filiorum suorum plus favebat.

Ab anno 1914, Georgius Ludovicus Borges septem annos Genavae in Helvetia egit ubi linguas Germanicam, Latinam et Francogallicam didicit. Anno suo quinquagesimo lumen perdidit, sed auxilio amicorum ultra scribere potuit et anno 1955 praefectus bibliothecae civitatis Argentinae Bonaëropoli in urbe factus erat.

Anno 1979, Borges Praemium Michaeli de Cervantes dicatum una cum Gerardo Diego accepit.

Anno 1986 in Genava obiit.

Opus[recensere | fontem recensere]

Georgius Ludovicus Borges homo eruditionis amplissimae erat. Sciit velut litteras mediaevales Europae, scripturas cabalisticas usque ad litteras et philosophiam extremi orientis. Opus suum impletum est tectis significationibus huius thesauri notitiae. In multis narrationum suarum cogitationes philosophiae idealisticae reperiri possunt, velut in narratio praclarissima Tlön, Uqbar, Orbis Tertius, quae in volumen Ficciones impressa est. Alia influentia in opum suum est traditio litterarum pastorum argentinorum (Hispanice: gaucho aut caudillo).

Generaliter Borges scripsit opera breves, raro plus quam decem aut quindecim paginarum, sed generis densi et acuti. In principio cursus scriptoris imprimis cogitationes in carmina dirrexit et cum amicis inclinationem litterarum argentinarum 'ultraismus' condidit. Opus posterius plus in narrationes et commentaria philosophica consistit.

Index operarum gravium[recensere | fontem recensere]

  • 1944: Ficciones 'fictiones', volumen narrationum
  • 1949/1952: El Aleph, volumen narrationum
  • 1970: El libro de arena 'liber arenae', volumen narrationum

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Character of unreality in all literature," Bella Jozef, "Borges: linguagem e metalinguagem," in O espaço reconquistado (Petropole, Rio de Janeiro: Vozes, 1974, p. 43.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adelheid Hanke-Schaefer: Jorge Luis Borges zur Einführung. Hamburgum 1999.
  • Behle, Ernst E. 1972. Jorge Luis Borges: Eine Einführung in sein Leben und Werk. Europäische Hochschulschriften, 24, vol. 2. Bernae. ISBN 3-261-00700-1.
  • Borges Lesen. 1991. Mit Beiträgen von Borges, Fritz Rudolf Fries, Octavius Paz, Marguerite Yourcenar und Gisbert Haefs. Francofurti: Fischer. ISBN 3-596-11009-2.
  • Bothe, Alexander H. D. 2007. Ästhetische Transzendenz und spekulative Metaphysik des Jorge Luis Borges: Versuch über einen philologischen und philosophischen Dialog mit der Theologie. Saarbrücken. ISBN 978-3-8364-3161-3.
  • Cohen, John Michael. 1973. Jorge Luis Borges. Oliver & Boyd. Edimburgi: The modern writers series. ISBN 0-05-002625-9.
  • Ferretti, Victor A. 2007. Boreale Geltung: Zu Nördlichkeit, Raum und Imaginärem im Werk von Jorge Luis Borges. Francofurti. ISBN 978-3-631-56638-1.
  • Flügel, Heinz. 1967. Die Welt: ein Labyrinth: Begegnung mit dem Dichter Jorge Luis Borges. Berolini.
  • Hagen, Joachim A. 1996. Das Phantastische bei Jorge Luis Borges. Tectum Verlag. ISBN 3-89608-810-6.
  • Hanke-Schaefer, Adelheid. 1999. Jorge Luis Borges zur Einführung. Hamburgi: Junius. ISBN 3-88506-987-3.
  • Hanke-Schaefer, Adelheid. 2007. Totenklage um Deutschland: Echo deutscher Stimmen im Werk von Jorge Luis Borges. Walter Frey Verlag. ISBN 978-3-938944-05-9.
  • Hernández-D'Jesús, Enrique. 2010. Das andere Antlitz von Borges: El otro semblante de Borges. Fotobuch mit einem Essay von Issa Makhlouf und einem Tischgespräch mit Jorge Luis Borges, in Deutsch, Französisch und Spanisch. Edition Delta. ISBN 978-3-927648-32-6.
  • Maar, Michael, et al. 1999. JLB zum Hundertsten. Akzente (Zeitschrift) H. 4, Augusto:289–384. ISBN 3-446-23219-2. (Commentarii additi de Borges: Armin Senser, Paulus Ingendaay, Gerhard Köpf, Alfonso de Toro, Leopoldus Federmair. Commentarius de Toro etiam est in interrete; vide nexus.)
  • Martin, Jean-Clet. 2006. Borges: Une biographie de l'éternité. Lutetiae: L'éclat. ISBN 2-84162-131-6.
  • Massuh, Gabriela. 1979. Borges: eine Ästhetik des Schweigens. Erlangen. ISBN 3-7896-0125-X.
  • Nicaise, Christian. 1995. La violence de Jorge Luis Borges ou L'épreuve du photomontage. Rouen: L'Instant perpétuel. ISBN 2-905598-38-7.
  • Niggestich, Karl-Josef. 1976. Metaphorik und Polaritat im Weltbild Jorge Luis Borges. Goppinger Akademische Beiträge, 98. Kümmerle. ISBN 3-87452-317-9.
  • Rath, Christine, 2011. Schamhafte Geschichte: Metahistorische Reflexionen im Werk von Jorge Luis Borges. Transcript. ISBN 978-3-8376-1766-5.
  • Schlaffer, Heinz. 2001. Borges. S. Fischer Verlag. ISBN 3-596-11709-7.
  • Séville-Fürnkäs, Daniella. 2004. Poetische Relokalisierungen: Jorge Luis Borges' frühe Lyrik. Francofurti: Peter Lang Verlag. ISBN 3-631-52029-8.
  • Toro, Alfonso de. 1992. El productor‚ rizomórfico’ y el lector como ‚detective literario’: la aventura de los signos o la postmodernidad del discurso borgesiano (intertextualidad-palimpsesto-rizoma-deconstrucción). In Jorge Luis Borges: Procedimientos literarios y bases epistemológicas, ed. K. A. Blüher et Alfonso de Toro. Francofurti: Vervuert.
  • Toro, Alfonso de. 1994. Die Wirklichkeit als Reise durch die Zeichen: Cervantes, Borges und Foucault. Zeitschrift für Ästhetik und Allgemeine Kunstwissenschaft 2, 39:243-259.
  • Toro, Alfonso de. 1998. Ueberlegungen zur Textsorte 'Fantastik' oder Borges und die Negation des Fantastischen: Rhizomatische Simulation, 'dirigierter Zufall' und semiotisches Skandalon. In Die magische Schreibmaschine: Aufsätze zur Tradition des Phantastischen in der Literatur, ed. Elmar Schenkel, Ludwig Stockinger, Wolfgang F. Schwarz, Alfonso de Toro, 11-58. Francofurti: Vervuert.
  • Toro, Alfonso de. 2001. Reflexiones sobre el subgénero fantástico. La literatura virtual o Borges y la negación de lo fantástico: Simulación rizomática: Azar dirigido y skándalon semiótico. Studi di Litteratura Ispano-Americana 33:105–151.
  • Toro, Alfonso de. 2008. Borges Infinitio: Borgesvirtual: Pensamiento y Saber en los Siglos XX y XXI. Hildesheim, Zürich, Novi Eboraci: Georg Olms Verlag.
  • Zepp, Susanne. 2003. Jorge Luis Borges und die Skepsis. Stutgartiae: Franz Steiner Verlag. ISBN 3-515-08343-X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Georgius Ludovicus Borges spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius Ludovicus Borges spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Georgius Ludovicus Borges spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg