Sumelocenna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Sumelocennae Situs Sumelocennae
Nomen Latinum: Sumelocenna
Nomen Germanicum: Rottenburg am Neckar
Nomina Latina alia:
 
 
Ecclesia cathedralis
Rottenburgerdom.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Badenia-Virtembergia
Confoederatio regionalis: Neccarius-Alb
Provincia: Tubinga
Circulus urbanus: Sumelocenna
Coordinata geographica: 48° 29′ ″ Sept., 8° 56′ ″ Ort.
Altitudo: 349 supra mare
Area: 142,3 km²
Numerus incolarum: 42 655[1] (tempus 31. Decembris 2008)
Coniunctio communium cum: Sancti Claudii in Francia
Spissitudo incolarum: 300 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 72101 ad 72108
Praefixum telephonicum: 07472, 07478, 07457, 07073
Nota autocineti:
Nota magistratus communalis: 08 4 16 036
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Marktplatz 18

72108 Rottenburg

Pagina interretialis: [www.rottenburg.de]
Res politicae
Magister civium superior: Stephanus Neher (Factio Christiana Democratica Germaniae)
Portio peregrinorum: 10,8 %
(Tempus: )
Neccarus fluvius apud Sumelocennam

Sumelocenna (Theodisce Rottenburg) fortasse anno 98 a Romanis aevo Traiani condita est. Sumelocennae nomen ex lingua Celtica ortum est et fortasse gregem hominis, qui Celtice Sumelo appellabatur, dicere vult. Oppidum ad viam situm est ad quam etiam Canstadium, Arae Flaviae, Brigobanum, Iuliomagus, Vindonissa sita sunt. Saeculo secundo oppidum caput civitatis factum est. Incolae conabantur oppidum muro ab Alamannis defendere. Alamannis limitem Romanum transgressis anno 259 et 260 finis Sumelocennae Romanae fuit. Sumelocenna in ruinas ruit. Fortasse nomen Germanicum Rottenburg rubrum castellum non dicere vult sed rutum castellum, confer Anglice rotten et Castellum Ruptum et Rotovillam sive ruptam villam. Ex nomine Sumelocenna corruptione verbi Sulocenna fiebat, ex quo fortasse nomen Germanicum Sülchen, quod est nomen partis hodierni oppidi, fiebat.

Postremo oppidum praeclarissumum est quod ibi maxima latrina Romana omnium quae transalpinae (respectu Romae) inventae sunt. Ibi nunc museum rerum Romanarum est.

Nostro aevo[recensere | fontem recensere]

Hic episcopus Ecclesiae Catholicae sedem habet quamobrem hic etiam ecclesia episcopalis est. Ab anno 1978 nomen dioecesis Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis est, annis prioribus solummodo Dioecesis Rottenburgensis appellata est.

Ad orientem spectans universitatis urbs Tubinga sita est via ferrata (romantica ut ita dicam) cum Sumelocenna coniuncta.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Statio ferriviaria

Feriae[recensere | fontem recensere]

Filii civitatis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://rottenburgamneckar.exsudo.de/

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sumelocennam spectant.