Divitia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statio ferriviaria

Divitia, a decimo saeculo Tuitium (Germanice: Deutz), est oppidum vetus in dextera ("falsa" ut Colonienses ripae sinistrae dicunt) Rheni ripa. Ex anno 1888 est suburbium Coloniae Agrippinae.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Circa annum 310, Romani pontem trans Rhenum aedificaverunt, ut citius copias in Germanos, qui plus plusque rebellabant, ducerent; sed pons etiam mercatu usu fuit. Castellum Divitia e contrario urbis pontis protegendi causa aedificata est. Centum annos post, pons deletus est. Postea Colonia 1400 annos sine ponte fuit.

Castellum vetus anno 1003 ab archiepiscopo Heribertus de Colonia in Benedictinorum abbatiam mutatum est.

Divitia anno 1583 destructa et 1819 Borussiana facta est. Medio saeculo undevicensimo, statio ferriviaria imprimis sacrinariae simul cum officinis et ergasteriis orta est.

Pons Hohenzollenorum et alia aedificia saeculi vicensmi[recensere | fontem recensere]

In loco maturioris pontis anno 1911, pons aedificatus cum parte et ferriviaria et ordinaria. Destructo ponte bello universo secundo, pars autocinetorum non est iterum constructa. Pons est autem permagni momenti commeatui ferrivariae, sextem binas orbitas numeramus. Cui autem non pedibus ad coloniam ipsam sed suo vehiculo uti velienti Pons Divitiacum eligendum est. Prope alterum pontem Divitiae, altum aedificium Lufthansae situm. Quo alterior tamen triangulus coloniensis est.

Arena Coloniensis et alia[recensere | fontem recensere]

Schola Polytechnica Coloniensis (vulgo: FH Köln) in Divitia sita est. Novissima tamen arena est in qua non gladiatores sed ludricrorum exercendi studentes pugnant, qui non sanguis sed victoriae solae pecuniaeque sitiuntur, et musici ibi autem musicomanibus? delectare student. Colonienses eam "hirneam" per ridiculum appellant, quia habet arcum maximum transversalem supra visibilem; Divitiae autem hodie paene 16 000 coloniensium incolunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Divitia spectant.