Quadragesima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quadragesima a Petro Bruegel seniore picta, 1559, pars picturae "Pugna inter Saturnalias et Quadragesimam" dictae.

Quadragesima est quadraginta dierum tempus liturgicum paenitentiae, quod in Ecclesia occidentali festum Paschae antecedit. Iesu in desertis ieiunii 40 dierum, antequam in publicum prodiit, commonefacit. Primus Quadragesimae dies est Dies Cinerum. In ecclesiiis orientalibus Dies Cinerum nescitur, quod tempus ieiunii iam hebdomada ante Pascham septima incipiunt.

Alia Quadragesimae nomina sunt Quadragena, Quarentana, Quadragesimum maior, Quadragesimum ante Pascha, tempus Quadragesimale, Ieiunium longum, Ieiunium Quadragesimale, Ieiunium Paschale, Ieiunia.

Fundamentum Biblicum[recensere | fontem recensere]

Exemplum Iesu sequens, qui 40 dies in desertis ieiunaverat (Mt 4,2), ecclesia ieiunii paschalis spatium 40 dies ac noctes esse vult. Spatium 40 dierum in Bibliis pluries invenitur: populus Israel 40 annos per deserta migrat (Ex 16,35), Mose 40 dies in monte Sinai moratur (Ex 24,18), Elias 40 dies ad montem Horeb ambulat (1 Reg 19,8), Iesus 40 dies in desertis ieiunat (Mt 4,2; Lc 4,2), 40 dies post Christi resurrectionem (Pascha) ecclesia festum Ascensionis Domini celebrat (Act 1,3).

Historia[recensere | fontem recensere]

Traditio Christiana plures dies sive tempora ieiunii cognoscit, quorum gravissima sunt Quadragesima et Adventus. Usus Christianus ieiunandi a quarto saeculo attestatus est.

Modo antiquiore 40 dies Quadragesimae a Die Cinerum usque ad noctem Paschae (i.e. ad Vigiliam Paschalem) numerati sunt. Modo recentiore, postquam Synodus Beneventana anno 1091 constituit dies dominicas non iam inter Quadragesimam numerandos esse, Die Cinerum unam hebdomadam praecessa 40 dies usque ad Dominicam in Palmis numerantur, Hebdomada Sancta autem spatium proprium efficit.

Quadragesima festum Paschalem anteit, quod a Concilio Nicaeno (325) in primam diem dominicam post primam lunam veris constitutum est. Inde Pascha est festum mobile, quod inter diem 22 Martii et 25 Aprilis (sic dictos "terminos paschales") locum habet; Quadragesima cum Die Cinerum nec non multa alia festa secundum festum paschalem collocantur.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Computus paschalis

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Quadragesimam spectant.
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!