Nova Colonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Colonia (discretiva)

Nova Colonia (Germanice Bezirk Neukölln)
Curia in via Caroli Marx
Curia in via Caroli Marx
Insigne Novae Coloniae
Insigne


Situs
Situs Novae Coloniae Berolini
Situs Novae Coloniae Berolini
Res politicae
civitas foederalis Berolinum
Praefectus regionis Hinricus Buscovius
Res geographicae
Numerus incolarum mense Novembri anni 2004. 305.794
Coordinata 52° 29′ ″ Sept., 13° 27′ ″ Ort.
Situs interretialis: Pagina regionis

Nova Colonia [1] (Teutonice: Neukölln) regio Berolini capitis Germaniae ad meridiem et ad orientem solem spectat. Nomen Teutonicum e contrario nominis Coloniae Agrippinae Köln cum duabus litteris l scribitur. Kölln sive Cölln enim non ad coloniam spectat sed ad Kollen sive collem. Colonia Nova nomen accepit ab oppido vetere Colonia Marchica Berolino olim vicinum, tum adiunctum.

Incolarum sunt ca. ter centena milia et decem milia ex plus quam centum nationibus ortorum, sed originis praesertim Teutonicae, Turcicae, Arabicae.

Praefectus regioni inde ab anno 2001. Hinricus Buscovius[2] est ex numero eorum, qui Partes Sociales Democraticas Germaniae sequuntur. Princeps senatus est Georgius Koglin[3].

Vici Novae Coloniae[recensere | fontem recensere]

Regio tota divisa est in vicos quinque, quorum quattuor antiqui sunt, oppidum illud Gropii autem Gulielmo Brandt praefecto urbis Berolini vicus constitutum est quattuor annos post primum conditum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brandeburgica colonia est "Cölln" seu "Kölln", secundum J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books). "Neukölln" ergo Nova Colonia (Brandenburgica)
  2. Is est de:Heinz Buschkowsky.
  3. Ea est de:Jürgen Koglin.
  4. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Coloniam spectant.