Apostoli

E Vicipaedia
Christi adventus ad cenam apostolorum (Luc. 24: 36-49). Maestà a Duccio facta, retrotabulum a tergo ostensum.

Apostoli sunt duodecim viri ab Iesu Christo electi ex eius discipulis ut munus evangelii praedicandi et ecclesiae regendae haberent. Sanctus Petrus ab eo est electus in caput apostolorum. A plurimis Christianis considerantur etiam primi episcopi, et ab Catholicis Petrus primus papa dicitur. Arcte sociebantur Iesu, et discebant ab eo doctrinam eius, in parabolis datam multitudini, necnon eis explicatam. Hora mortis, Christo tradito, omnes discipuli ab eo discesserunt, sed post resurrectionem confirmavit fidem eorum, et deinde eos misit in mundum ad evangelizandas omnes gentes.

De electione[recensere | fontem recensere]

De electione apostolorum, Biblia Sacra dicunt:

[Christus] vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum, Mattheum et Thomam, Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scariotham qui fuit proditor. (Lucas 6:13–16)

Matthias electus est ut locum teneret Iudae, et ergo vocatus apostolus. Paulus post resurrectionem Christi ab eo electus est in visione ut esset apostolus gentium, et etiam apostolus vocatur. Cum apostoli ab ipso Christo vocabantur, novi apostoli non sunt, sed opus eorum ab episcopis ab eis electis fit.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Apostolos spectant (Apostles, Twelve apostles).