Georgius (sanctus)
Sanctus Georgius draconem Silenae in Libya occidit secundum Iacobi a Voragine Legendam Auream. Unus e sanctis militaribus est.
Vita [recensere]
Georgius, cuius nomen idem valet atque 'agricola', Lydiae in Syria circiter annum ducentesimum septimum natus, Nicomediae martyrium subiit anno Domini trecentesimo tertio. Incertum est vel fictum quod, ut miles imperii Romani, sit ad expeditionem missus in Persiam, unde in Syria domicilium habuerit; vel ibi contra draconem quemdam luctaverit; postea in Britanniam a Diocletiano missus sit; vel transito Hiberniae mari, e navi egressus sit in Portam Sistuntiorum; vel illinc Iosephi ab Arimathaea tumulum adierit. Luctatio tamen illa contra draconem, qvae in victoriam de humanis vitiis aliquando accipi potest, licet commenticia videatur, multum adiuvit ut Georgii cultus ubique divulgaretur. Ad ecclesiam quamdam Diospoli in Palaestina, quae in eius honorem exstructa est, iam a saeculo quarto multi convertuntur peregrinatores.
Patrocinium sancti Georgii [recensere]
Sanctus Georgius est patronus:
- Agricolarum
- Operariorum in metallico
- Equitum
- Fabrorum aerariorum
- Militum
- Viatorum
- Captivorum
Nexus externi [recensere]
| Vide De sancto Georgio apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Georgium spectant. |
| Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |