Batavia Bavariae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Batavia

Situs Bataviae in Germania

Batavia[1] (theodisce Passau, italice Passavia) est urbs in Bavaria. Nomen a legionariis Batavis habet qui ibi in castris collocati erant. Civitas complura nomina latina habet scilicet Batavis, Bacodurum, Batavia, Bathavinus, Bazzowa, Passavium.

Locus[recensere | fontem recensere]

Urbs iacet prope Danubii amnis et Aeni et Ilissi fluviorum confluentes. Ob hunc situm rite gloriatur Trium fluviorum Urbs (theodisce Dreiflüssestadt) esse.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1552 Bataviae illa pactio facta est de confessionibus romano-catholica et protestantica inter Ferdinandum I Sacri Romani Imperii regem et eos principes, qui in reformatione Martini Luther perseveraverunt. Quae pactio antecessit ei paci anno 1555 Augustae Videlicorum pariundae, quae lingua theodisca Augsburger Religionsfriede nuncupatur.

Ecclesia[recensere | fontem recensere]

Caput Dioecesis Passaviensis est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bataviam Bavariae spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!