Iacobus Offenbach

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Offenbach

Iacobus Offenbach (natus Coloniae Agrippinae 20 Iunii 1819; mortuus Lutetiae 5 Octobris 1880) fuit compositor et psaltes violoncelli Germanicus, qui se sua sponte civem Franciscum fecit.

Magna Offenbachii opera Orphaeus apud Inferos et De Helena Pulchra sunt. Opus iam maius, ut permulti credunt, est Les contes d'Hoffmann drama musicum. Libellus illius dramatis ab Iulio Barbiero scriptus est. Iulius una cum socio Michaelo Carreo illam fabulam a quattuor fabulis Ernesti Theodori Amadei Hoffmannii, poetae Germanici (17761822), composuerat. Iacobus Offenbach illam fabulam in theatro Lutetiae viderat et auctores adhortatus est ut sibi libellum dramati musico componerent. Cui Iacobus Offenbach musicam et carmina addidit. Iacobus ipse morbo consumptus mortem obiit priusquam hoc drama musicum dari potuit. In quadam pagina Vicipaediae narrationem et personas dramatis musici inveniri possunt: http://la.wikipedia.org/wiki/Fabulae_Hoffmannii

Conditorium eius in sepulcreto Montis Martyrum (sive Montis Martis) supra Lutetiam inveniri potest.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Offenbach spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis