Aquaeductus Arduennus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iter aquaeductus. Promunturium inter Swistbach rivum et Rhenum flumen est.

Aquaeductus Arduennus aquae ductus est qui ex Arduenna silva ad orientem spectante, quae silvae pars hodie Germanice Eifel mons appellata est, ad Coloniam Agrippinam deducebatur. Unus ex longissimis aquaeductibus Romanis est et maximum aedificium Romanum transalpinum putatur. Aquaeductus dicitur exemplum esse ingenii rerum technicarum Romani. Non prius quam hodierno aevo tam magno rerum technicarum ingenio homines iterum aqua provisi sunt.

Aquaeductus memoria[recensere | fontem recensere]

Primum vetustiore aquaeductu aqua potulenta a rivulis fontibusque promunturiis deducebatur. Quod promunturium a Colonia Agrippina inter occasum solis et meridiem vergit. Cum demum fontes promunturiae aestivo tempore plus minusque arescentes et quantitate et qualitate aquarum noniam urbe incolarum numero celeriter crescenti sufficerunt, novus aquaeductus de fontibus silvae Arduennae ad Coloniam Claudiam Aram Agrippinensium ducens aedificatus est.

cuniculum apud Hortum Vinarium Germanice Kreuzweingarten.

Aquaeductus arduennus longitudine circa 100 kilometrorum anno circiter 80 p. Chr. n. cemento vel opere caementicio firmabatur. Aqua cuniculis nonnullisque operibus arcuatis deducebatur usque ad urbis thermas puteosque. Aquaeductus praeclaram peritiam rerum geometricarum Romanam demonstrat. Omnis aquaeductus usque ad annum 260 utebatur. Sed postquam Germani urbem diriperant destruxerantque noniam utebatur. Post urbis populationem urbe iterum celeriter crescente iterum aquaeductus vetustior et minor promunturius utebatur.

In medio aevo homines usus aquaeductus pristini obliti sunt. In Gestis Treverorum Sancti Materni IV saeculi exempli gratia legi potest aquaeductu olim non aquam sed vinum deductum fuisse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquaeductum Arduennum spectant.