Gaius Cestius Gallus

E Vicipaedia

Gaius Cestius Gallus Camerinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit. Anno 21 Anniam Rufillam fraudis accusavit et damnari adeptus est[1]. Anno 32 praetor Quintum Servaeum senatorem atque comitem Germanici Caesaris et Minucium Thermum equitem Romanum ut amicos Seiani accusavit[2]. Anno 35 consul ordinarius creatus est. Filius eius Gaius Cestius Gallus consul suffectus anno 42 erat[3].

C. Cestius Gallus hospes[recensere | fontem recensere]

Suetonius quae sequuntur narrat: Tiberius "Cestio Gallo, libidinoso ac prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales III 36,2
  2. Tacitus, Annales VI 7,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1078
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 42


Antecessores:
Paullus Fabius Persicus et Lucius Vitellius
Consul
35
cum
Marco Servilius Noniano
Successores:
Sextus Papinius Allenius et Quintus Plautius