Triumphi Tiberii

E Vicipaedia

Triumphi Tiberii, principis futuri, duo celebrati sunt, et ante eos ovatio. De bellis quae iuvenis pugnavit Suetonius ait: "Exin Raeticum Vindelicumque bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit. Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocavit. Quas ob res et ovans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, novo nec antea cuiquam tributo genere honoris."[1]

Velleius Paterculus auctor est Tiberium plures triumphos meruisse, pauciores celebravisse.[2] Sicut Augustus de se iactitavit, "Bis ovans triumphavi ... decernente pluris triumphos mihi senatu quibus omnibus supersedi,"[3] Tiberius ipse, secundum Tacitum, talia dixit: "Cum ... pluris triumphos mihi senatus decrevisset, iis supersedi."[4]

Ovatio e Pannonia[recensere | fontem recensere]

Senatus triumphum Tiberio decrevit; Augusto suadente in ovationem mutatum est,[5] quae die 16 Ianuarii 9 a.C.n. celebrata est.[6] Dehac re Velleius Paterculus ita refert: "Subinde bellum Pannonicum, quod ... magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem [i.e. Tiberium] gestum est ... Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit."[7]

Triumphus e Germania[recensere | fontem recensere]

Triumphus e Germania anno 7 a.C.n. celebratus est. Velleius ait: "Moles deinde eius belli [Germanici] translata in Neronem est [i.e. Tiberium]: quod is sua et virtute et fortuna administravit peragratusque victor omnis partis Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene stipendiariae redigeret provinciae. Tum alter triumphus cum altero consulatu ei oblatus est."[8]

Triumphus ex Illyrico[recensere | fontem recensere]

Triumphus ex Illyrico anno fere 9 decretus, die 23 Octobris 12 celebratus est. De quo Suetonius refert:

Nam sub id fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin victores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset. Quas ob res triumphus ei [scil. Tiberio] decretus est multique et magni honores ... Triumphum ipse distulit maesta civitate clade Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intravit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit; unde populo consalutato circum templa deductus est ...
A Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. Ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit. Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Ravennam transtulit, gratiam referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset evadere. Prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos viritim dedit. Dedicavit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.
Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 17, 20

Talia autem Velleius, qui adfuit ipse:

"In urbem reversus iam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. Cuius magnificentiam quis miretur in Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam? Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit, sed vinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit."
Velleius Paterculus, Historiae 2.121

Ovidius, qui in exsilio vivebat, eundem triumphum in versibus suis describit (Epistulae ex Ponto 2.1).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 9
  2. Velleius Paterculus, Historiae 2.122
  3. Augustus, Res gestae 4.1
  4. Tacitus, Annales 3.47.4
  5. Sic Dio Cassius, Historia Romana 54.31.4
  6. Sic Dio Cassius, Historia Romana 55.2.4
  7. Velleius Paterculus, Historiae 2.96
  8. Velleius Paterculus, Historiae 2.97


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.