Decimus Haterius Agrippa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Decimus Haterius Agrippa (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Haterius consul suffectus anni 5 a.C.n. erat, filius Quintus Haterius Antoninus anno 53 consul ordinarius fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 15 tribunus plebis et anno 17 Germanico Caesare et Druso Iulio Caesare adiuvantibus praetor suffetus creatus est. Anno 21 consul designatus supplicium in Clutorium Priscum suasit, anno 22 consul ordinarius erat. Anno 32 frustra Lucium Fulcinium Trionem et Publium Memmium Regulum consules suffectos anni 31 accusavit[1]. Filius eius Quintus Haterius Antoninus consul ordinarius anni 53 fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 183


Antecessores:
Tiberius Caesar Augustus IV et Drusus Iulius Caesar II
Consul
22
cum
Gaio Sulpicio Galba
Successores:
Gaius Asinius Pollio et Gaius Antistius Vetus