Publius Sulpicius Quirinius
Publius Sulpicius Quirinius (in fontibus Graecis Κυρήνιος; natus ignoto anno, mortuus anno 21) senator Romanus tempore Augusti imperatoris fuit. Familia sine maioribus, patria Lanuvium fuit. Uxorem primo Appiam Claudiam, deinde Aemiliam Lepidam duxit. Sulpicius proconsul Cretae et Cyrenes circa annum 15 a.C.n. factus est. Ibi contra Garamantes feliciter pugnavit. Anno 12 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Tum erat legatus Augusti pro praetore Galatiae et Pamphyliae, ubi inter annos 5 et 3 contra Homodanenses certavit et ornamenta triumphalia accepit. Tum erat proconsul Asiae, anno 2/3 fuit rector Gai Caesaris in orientem missi. Paulo post legatus Augusti pro praetore Syriam administravit. Tiberium Rhodi agentem coluit. Anno 6 censum habuit, quod Iudaea imperio Romano addita pars provinciae Syriae facta est.[1] Hic census in evangelio Lucae commemoratum esse quidam putant.[2] Anno 20 cum Aemilia Lepida divortium fecit et eam adulterii acerrime accusavit[3]. Anno 21 mortuus est[4]. Publicis exsequiis frequentabatur.
Notae [recensere]
- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.1-2
- ↑ Evangelium secundum Lucam 2.1-7
- ↑ Tacitus, Annales III 22; 48
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1105
Nexus externi [recensere]
- "Publius Sulpicius Quirinius" apud livius.org
| Antecessores: Tiberius Claudius Nero et Publius Quinctilius Varus |
Consul 12 a.C.n. cum Marco Valerio Messalla Barbato Appiano |
Successores: Quintus Aelius Tubero et Paullus Fabius Maximus |