Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 32)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gnaeus Domitius Ahenobarbus

Gnaeus Domitius Ahenobarbus (natus 11 Decembris ignoti anni, mortuus est anno 40) senator Romanus fuit. Pater eius Lucius Domitius Ahenobarbus anno 16 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Mater erat Antonia maior, neptis Augusti. Fuit frater Arvalis. Anno 28 Tiberius imperator ei Agrippinam minorem uxorem dedit. Anno 32 consul ordinarius creatus toto anno fasces duxit. Anno 37 Quintus Naevius Sutorius Macro praefectus praetorio eum incestus cum sorore Lepida facti accusavit. 15 Decembris 37 filius Lucius Domitius Ahenobarbus, qui postea Nero imperavit, natus est. Anno 40 mortuus est. Nero quotannis per fratres Arvales sacrificium ad sepulchrum Domitii in via Appia fecit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 755


Antecessores:
Tiberius Caesar Augustus V et Lucius Aelius Seianus
Consul
32
cum
Lucio Arruntio Camillo Scriboniano
Successores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Cornelius Sulla Felix