Gnaeus Cornelius Lentulus Augur

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Cornelius Lentulus Augur Cn. f. (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 25) senator Romanus primo saeculo ante et post Christum natum fuit. Anno 14 a.C.n. consul ordinarius creatus est, annis 10 ad usque 6 legatus Augusti ad Danubium pugnavit et Getis victis ornamentis triumphalibus ornatus est[1]. Anno 2/1 proconsul Asiam administravit. Etiam Augur et frater Arvalis fuit. Anno 14 cum Druso Claudio Nerone Minore Dalamatiam venit, ut rebellionem militum finirent. In senatu saepe, praesertim annis 16 et 22, consilia et gesta Tiberii defendebat. Itaque ex Iudicio de laesa maiestate anno 24 sine damno effugit. Post mortem Lentuli fortuna ab Augusto ei data principi Tiberio reddita est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales IV 44
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 194


Antecessores:
Marcus Livius Drusus Libo et Lucius Calpurnius Piso Pontifex
Consul
14 a.C.n.
cum
Marco Licinio Crasso Frugi
Successores:
Tiberius Claudius Nero et Publius Quinctilius Varus