Lucius Arruntius Camillus Scribonianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Arruntius Camillus Scribonianus (natus anno ignoto - veneno necatus anno 53 vel iam anno 42) fuit senator Romanus. Pater eius Marcus Furius Camillus, consul ordinarius anni 8 fuit, postea adoptatus est a Lucio Arruntio. Scribonianus anno 32 consul ordinarius una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo creatus est et, Caligula et Claudio regnantibus, Dalmatiae legatus Augusti pro praetore fuit. Anno 42 vanam seditionem contra imperatorem Claudium duxit et a militibus necatus est [1]. Alii rerum gestarum scriptores scribunt postea exsulem anno 53 obisse aut scilicet veneno necatus fuisse[2].

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Hans Georg Gundel: Arruntius II. 7. In: Der Kleine Pauly, vol. 1 (1964), Sp. 608.
  • Der neue Pauly, vol. 2, Sp. 33.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Historiae II 75; Suetonius Claudius XIII 2.
  2. cfr. nexus externus


Antecessores:
Tiberius Caesar Augustus V et Lucius Aelius Seianus
Consul
32
cum
Gnaeo Domitio Ahenobarbo
Successores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Cornelius Sulla Felix