Abbas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur

Regula Sancti Benedicti, 2 1-5

Forma vexilli abbatialis Ecclesiae Catholicae

Abbas (a verbo Hebraico sive Aramaico abba, quod pater sonat) initio titulus honoris uniuscuiusque monachi venerabilis erat, a 5./6. saeculo autem praeposito monasterii exceptus est. Monasteriis monialium praeest abbatissa. Imprimis ordines monastici ecclesiae Catholicae ut puta Benedictini sive Cistercienses abbates sive abbatissas habent. Abbas (sive Abbatissa) ab omnibus professis monasterii, quibus est ius eligendi, eligitur. Nomen electi episcopo dioecesano et Sedi Apostolicae nuntiatur, confirmatione opus non est. Deinde abbas electus (abbatissa electa) ab episcopo vel alio abbate benedictionem una cum insignibus pontificalibus (baculus, anulus) accipit, abbas saepe etiam mitram.


[recensere] Vide etiam


[recensere] Nexus externus

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis