Laudabiliter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hadrianus IV a pictore saec. fere XVII designatus

"Laudabiliter" (seu plenius "Laudabiliter et satis fructuose") incipit bulla quam anno 1155 papa Hadrianus IV regi Anglico Henrico II misit. In hac epistula suadente Ioanne Sarisberiensi conquisitionem Hiberniae, ab Henrico baronibusque suis proiectam, commendavit. Documentum neque in archivo Vaticano neque apud archiva Anglica reperitur, sed de emissione Ioannes Sarisberiensis opere suo Metalogico (anno fere 1159/1160 scripto) certior fecit.[1] Verba bullae apud Giraldum Cambrensem in Expugnatione Hiberniae reperiuntur.[2] Inde eruditi antiquiores nonnulli falsum esse credebant, sed stylus Curiae Romanae in hoc textu recognoscitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Saresberiensis, Metalogicon 4.42
  2. Giraldus Cambrensis (Opera vol. 5 pp. 317-318)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Conor Kostick, "Laudabiliter: A New Interpretation by Professor Anne Duggan" in History Ireland vol. 13 no. 3 (2005) pp. 7-8
  • Kate Norgate, "The Bull Laudabiliter" in English Historical Review vol. 8 (1893) pp. 18-52
  • Maurice P. Sheehy, "The Bull Laudabiliter: A Problem in Medieval Diplomatique and History" in Journal of the Galway Archaeological and Historical Society vol. 29 no. 3/4 (1961) pp. 45-70