Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Henricus II (rex Angliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus II (supra ad sinistram partem) cum filiis tres, Ricardo (ad dextram), Henrico rege iuniori (media imagine), Iohanne (infra ad sinistram), et nepote Henrico III. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 9r
Quattuor regis Gulielmi I pronepotes, scil. Erchenbaldus de Soliaco; huius germani Henricus comes Campaniensis; Adela regina Francorum; horumque germanus Henricus rex secundus
Octo regis Henrici II liberi, scil. Guillelmus, Henricus rex iunior, Ricardus, Mathildis, Galfridus, Alienora, Ioanna et Iohannes. Rotulus regum Angliae: Bibliotheca Britannica MS Royal XIV.B.vi membrana 5 (saec. XIV ineunte)

Henricus II (natus die 5 Martii 1133 – obiit 6 Iulii 1189) fuit filius Galfridi V, comitis Andegavensis, uxorisque eius Mathildis imperatricis. Per matrem fuit nepos regis Henrici I. Henricus fuit dux Normanniae ab anno 1150, comes Andegavensis et Cenomanensis ab anno 1151; in matrimonium ducens Alienoram Aquitaniae fit dux Aquitaniae et comes Pictaviensis anno 1152; rege Stephano mortuo fit rex Angliae anno 1154.

Matrimonium et familia[recensere | fontem recensere]

Ex Alienora genuit quinque filios et tres filias:

  1. Guillelmus (comes Pictaviensis)
  2. Henricus rex iunior qui ante patrem mortuus est
  3. Ricardus I (rex Angliae)
  4. Mathildis quam Henricus Brunsvicensis uxorem duxit
  5. Galfridus II (dux Britanniae)
  6. Alienora, quam Alphonsus VIII Castellae in matrimonium duxit
  7. Ioanna, quam primum Guillelmus II Siciliae, deinceps Raimundus VI Tolosae in matrimonium duxerunt
  8. Iohannes (rex Angliae)

De matrimonio et prole Gualterus Map sic dixit:

... Henricus Matildis filius, in quem iniecit oculos incestos Alienor Francorum regina, Lodovici piissimi coniux, et iniustum machinata divorcium nupsit ei, cum tamen haberet in fama privata quod Gaufrido patri suo lectum Lodovici participasset. Presumitur autem inde quod eorum soboles in excelsis suis intercepta devenit ad nichilum.[1]

Giraldus autem Cambrensis de matrimonio simili modo explicat: Henricus "Alienoram domino suo Lodowico Francorum regi ... indebite subtraxit sibique de facto coniugali vinculo copulavit, ex qua et prolem ... processu temporis omine infausto suscepit."[2] Filios insuper enumerat: "Sex quoque filios inclytos suscepit, quorum duobus in teneris annis praemature sublatis, quatuor adultis plus pater in flore quam in fructu, plus in herba quam in spica, plus in pueris quam provectis gavisus est."[3]

Henricus amasias habuit multas, sed omnium celeberrimam Rosamundam Clifford, quae in domu sua venationis apud Woodstock comitatus Oxoniensis habitavit. Idem Giraldus de filiis Henrici illegitimis loquitur: "Digna nimirum et et exquisita divinitus hoc ei datum est ultione, ut ob graves excessus et enormes prole propria, minus licite ... suscepta quam deceret, puniri meruerit et ... usque ad extremam exhalationem anxie perturbari iuxta prophetiam ... 'Suscitabit Deus semen tuum contra te.'"[4]

Forma et indoles[recensere | fontem recensere]

Indolem regis Giraldus sic verbis brevibus describit:

Fuerat enim et ab initio et usque ad finem nobilitatis oppressor, ius et iniuriam fasque nefasque pro commodo pensans; iustitiae venditor et dilator; verbo varius et versutus; nec solum verbi verum etiam fidei transgressor facilis et sacramenti; adulter publicus Deoque ingratus et indevotus; ecclesiae malleus et filius in perniciem natus.[5]

Fontes de vita et regno Henrici II[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographica et de fontibus
  • Antonia Gransden, Historical writing in England c. 550 to c. 1307. Londinii: Routledge, 1974. [De fontibus]
Editiones documentorum
  • Léopold Delisle, ed., Recueil des actes de Henri II, roi d'Angleterre et duc de Normandie, concernant les provinces françaises et les affaires de France. 3 voll. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1909-1916 Introduction Vol. 1 vol. 2 apud archive.org
Biographica et historica
  • J. T. Appleby, Henry II: the vanquished king. Londinii, 1962
  • Martin Aurell, L'empire des Plantagenêt. Lutetiae, 2003
  • Richard Barber, Henry Plantagenet. 1967 (Paginae selectae editionis 2003 apud Google Books)
  • K. M. Broadhurst, "Henry II of England and Eleanor of Aquitaine: patrons of literature in French?" in Viator vol. 26 (1996) pp. 53-84
  • R. W. Eyton, Court, Household and Itinerary of King Henry II. Londinii, 1878 Textus apud archive.org
  • Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations. Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6
  • Hans Eberhard Mayer, "Henry II of England and the Holy Land" in English Historical Review vol. 97 (1982) pp. 721-739
  • Georg Phillips, Walter Map: ein Beitrag zur Geschichte König Heinrichs II von England und des Lebens an seinem Hofe. Vindobonae, 1853 Textus apud archive.org
  • Wilfred Lewis Warren, Henry II. Berkeley: University of California Press, 1973 (Paginae selectae apud Google Books)
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Antecessor:
Stephanus
Rex Angliae
1154–1189
Successor:
Ricardus I
Antecessor:
Galfridus Andegavensis
Dux Normannorum
1150–1189