Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach diurnarios alloquitur (circa 1935 vel 1936)

Petrus Paulus Baro de (Theod. Peter Paul Freiherr von) Eltz-Rübenach (natus 9 Februarii 1875 Coloniae, mortuus 25 Augusti 1943 Linciae ad Rhenum) vir publicus Germaniae nullius factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fidei commissum possidebat atque dux equitum fuit. Eltz-Rübenach ipse Siegburgi gymnasium frequentabat atque anno 1894 maturitatem adeptus est. Deinde Aquisgrani et Berolini arte machinatoriae studebat. Deinde ab anno 1903 Monasterii pro societate ferroviaria laborabat. Bello Orbis Terrarum I in ferroviaria militari militavit. Post bellum finitum Eltz-Rübenach praeses directionis ferroviariae Carolsruhae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

1 Iunii 1932 Franciscus de Papen novus cancellarius eum Administrum Imperii Commeatus et Administrum Imperii Cursus Publici nominavit. Hos magistratus et Curtio de Schleicher et Adolfo Hitler cancellariis tenuit. Anno 1937 Eltz-Rübenach, qui catholicae fidei favebat, in consilio ministrorum persecutiones Christianorum a Nazistis factas vituperavit. Praeterea sodalitatem NSDAP ab Hitler in consilio ministrorum oblatam negavit. Itaque administer 2 Februarii 1937 dimissus est. Proximis annis a vigilibus tectis custodia continebatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]