Carolus Hermannus Frank

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Hermannus Frank (ad dextram cum Reinhardo Heindrich mense Septembre 1941 exeunte

Carolus Hermannus (Theod. Karl Hermann) Frank (natus 24 Ianuarii 1898 Thermarum Carolinarum, mortuus 22 Maii 1946 Pragae) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Natus est Theodiscus in Sudetia, quae regio tum ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebat. Thermarum Carolinarum gymnasium frequentabat et maturitatem adeptus est. Deinde Pragae iurisprudentiae studebat. Anno 1918/1919 in Silesia miles voluntarius ad fines custodiendas fuit. Proximis annis munera diversa habuit et deinde tirocinium librarii fecit et annis 1926 - 1933 librarius laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frank bis uxorem duxit. Ex secunda uxore duas filias et unum filium habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Frank adlatus Conradi Henlein factus est, ducis factionis Theodiscorum in Cechoslovacia, ad quam nationem Sudetia post 1918 pertinuit. Proximis annis pro factione laboravit et ab anno 1935 legatus in parlamento Cechoslovaciae fuit. Anno 1938, cum Sudetia a Germania occuparetur, Henlein praepositus erat militum Theodiscorum voluntariorum, qui Germaniae favebant. Deinde etiam legatus Dieta Imperii Germanici "electus" est. Anno 1939, cum Germania Cechoslovaciam totam occupaverat, Frank secretarius statalis Constantini Baronis de Neurath protectoris "Bohemiae et Moraviae" factus est. Eodem tempore dux vigilum et sodalis SS factus contra incolas Theodiscis resistentes acriter consuluit. 20 Augusti 1943 ab Adolpho Hitler administer statalis protectorati et Administer Imperii sine officiis nominatus est. Cum Bellum Orbis Terrarum II finiret, Frank e Praga fugere potuit et ab Americanis captus est. Hi eum Cechoslovaciae tradiderunt. Frank criminum belli accusatus et anno 1946 Pragae supplio affectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]