Henricus Himmler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Himmler

Henricus Himmler (natus die 7 Octobris 1900 Monaci - mortem sibi conscivit die 23 Maii 1945 in Luneburgum) fuit vir publicus Nazista, qui magnam partem in holocausto habuit, id est in stragibus Iudaeorum inter tyrannidem Nazisticam.

Index

[recensere] Familia et Iuventus

Pater eius Gebhardus Himmler magister linguarum antiquorum Monaci fuit. Bello Orbis Terrarum I interesse acerrime studuit, sed tum adhuc adulescentulus fuit. Anno 1918 tandem miles factus, sed ante finem bellum in pugnam missus non est. Itaque Monaci rebus agrariis studere constituit. Eodem tempore multa scripta contra Iudaeos legit, qui cladis Germaniae belli mundialis accusavit. Anno 1923 populari tumultui irrito Adolphi Hitler contra Rem Publicam Vimarianam interfuit. Sed ut perique non in ius vocatus est.

[recensere] Dux SS

Himmler ab anno 1925 pro Factione Fascista Bavariae saepe oravit et postea oratores factiones in oppida singula distribuit. Anno 1927 vicarius dux, anno 1919 dux SS factus est, quae concilia factionis contra inimicos defendebat atque ipsa concilia inimicorum turbabat.

[recensere] Legatus Dietae Imperii

Quamquam Himmler numquam in parlamento orationes habueret, ab anno 1930 legatus Dietae Imperii Germanici fuit et ad mortem mansit.

[recensere] Administer Rerum Internarum

20 Augusti 1943 Himmler successor Gulielmi Frick Administer Imperii Rerum Internarum nominatus est et ad mortem Hitler 30 Aprilis 1945 mansit.

[recensere] Lege etiam

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Himmler spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis