Constantinus Baro de Neurath

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Baro de Neurath protector Bohemiae et Moraviae anno 1939

Constantinus Baro de (Theod. Konstantin Freiherr von) Neurath (natus 2 Februarii 1873 vico Kleinglattbach (Regnum Virtembergiae), mortuus 14 Augusti 1956 oppido Vaihingen in Virtembergia) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Familia, Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius possessor praedii in Virtembergia fuit. Proavus, avus et pater olim administri Virtembergiae regni fuerant. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Tubingae et Berolini iurisprudentiae studebat, probationes accepit, doctor promotus est atque deinde in magistratu iustitiae Virtembergiae laboravit. Anno 1901 Berolinum iit et minister publicus in magistratu externo factus est. Eodem anno uxorem duxit, ex qua filium et filiam habuit. Ab anno 1903 in legatione Theodisca Londinii laboravit. Anno 1914 Constantinopolim venit et ad annum 1916 mansit. Deinde miles Bello Orbis Terrarum I interfuit atque tum (anno 1917/1918 praeses consilii regis Gulielmi II Virtembergiae erat. 13 Decembris 1919 Neurath legatus Germaniae Hafniae factus est. Annis 1921 - 1930 legatus Germaniae Romae, ab anno 1930 iterum Londinii fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Neurath 1 Iunii 1932 in consilio ministrorum de Papen Administer Imperii Rerum Exterarum factus est et etiam sub successore Curtio de Schleicher mansit. Etiam Adolphus Hitler eum 30 Ianuarii 1933 iterum administrum externarum rerum fecit. Quo facto dictator novo consilio plus auctoritatis in civitatibus exteris fore sperabat. Proximis annis Neurath adiutor Hitler fuit, cum hic Foedus Versaliis sancitum tollere nitebatur. Anno 1937 etiam sodalis NSDAP factus est. Sed cum mense Novembre 1937 de consiliis Hitler belli faciendi certior factus esset, valde perturbatus est. 4 Februarii 1938 itaque administer rerum externarum dimissus est. Tamen administer sine magistratu in consilio ministrorum Hitler mansit. Postquam Theodisci 15 Martii 1939 Cechoslovaciam occupaverunt, Neurath "Protector Bohemiae et Moraviae nominatus est. Sed mox Hitler eum, quem indulgentior incolis protectoratus putabat suspendebat et dicionem Reinhardo Heydrich vicario dedit. Anno 1943 protector dimissus est, sed administer imperii mansit.

Iudicium et poena[recensere | fontem recensere]

Constantinus Neurath (ad sinistram) contulit sermonem cum Hermanno Göring Norimbergae inter iudicium

Neurath 6 Maii 1945 a militibus Francis captus est et anno 1946 Norimbergae criminum belli accusatus est. 1 Octobris ad XV annos carceris damnatus 6 Novembris 1954 valetudinis causa liberatus est.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Ultimos annos vitae in fundo familiae suae in Virtembergia agebat. Anno 1956 mortuus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • John L. Heineman: Hitler's first foreign minister. Constantin Freiherr von Neurath, diplomat and statesman. University of California Press, Berkeley 1979, ISBN 0-520-03442-2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]